26.
IN RVSTICOS
Seu metitis spicas, virides seu falcibus herbas
Tondetis, sive est pinguis arandus ager,
Denique quodcumque est operis, declive tenetis
Corpus, ruricolae, despicitisque in humum.
5
Ast hominis proprium sublato est vertice caelos
Suspicere: hoc signum est quod ratione valet,
Quamvis in terras aliae inclinata figurae
Ora ferant, quae nil cognitionis habent.
Quam facilis vultus secreti est pectoris index,
10
Nunc scio quod divos pro nihilo facitis!
Vos ergo humano quamprimum abscedite coetu:
Non hominum species vestra, bovum magis est!