Maffeo Vegio rusticanalia, 16

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


16.

IN RVSTICOS

Vt quid, aratores, tot vestra in vota vocatis,

      Sperantes faciles promeruisse deos?

Nunc imbres longos, nunc accusatis inertes;

      Saepe nocet grando, saepe pruina nocet.

5

Ne seges, incertam ne spem vindemia fallat,

      Caelicolas humili voce rogatis opem.

Praetereo sordes animorum, furta dolosque,

      Et quae sunt vestrae plurima nequitiae;

Hoc tantum dicam, quod non est cultus amorve,

10

      Non cura est vobis religiove deum.

Audetisne igitur divos sperare secundos,

      Si nullus divum est religionis honos?

Pluris haras facitis, quam sancti numinis aras;

      Cura suum maior, cura deumque minor.

15

Si petitis sacram, quamvis raro accidit, aedem,

      Quo petitis cultu, qua prece scire velim;

Extra aditus templi, celebrat cum sacra sacerdos,

      Statis, uti ipsius puteat ara Iovis.

Quisque suos risus habet et sua inania dicta,

20

      Quas referat nugas quisquis habetque suas.

Nunc caput hinc, humeros nunc circumducitis illinc,

      Brachia cum manibus, cruraque cum pedibus;

Cum caupone agere et media inter vina putatis,

      Sed tamen epotus venter et uncta gula est.

25

Namque deum simulacra deumque revisere templa

      Ieiuno stomacho creditis esse nefas!

Ante tua ora pati potes, o sanctissime divum,

      Haec fieri ante tuos, Iuppiter alme, pedes?

Quid mirum est rapidis si terras solibus uris,

30

      Si multo fruges gurgulione rapis,

Si pluviis occas segetes, si fulmina mittis,

      Et si terribili grandine tundis humum?

Qui cupitis largo ut vester fecundet agellus,

      Vos doceo, hoc monitum mente tenete meum:

35

Sumite quod vestrum est, et parto vivite vestro,

      Et colite aeternos debito honore deos!

Sic bene res cedent vestrae, sic vinea semper,

      Cultaque, ut optatis, luxuriabit humus.

Cui manus innocua est, cui mens est pura, secundant

40

      Hunc superi, laeta hunc numina respiciunt.

Accipite hoc demum, digitoque innectite dictum:

      Peccati poenam quisque sui patimur.