Maffeo Vegio rusticanalia, 15

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


15.

IN RVSTICOS

Non possum non mirari, gens incola ruris,

      Cum nihil humani, nil sapitis fidei,

Cur tantum veteres habitarent rura poetae,

      Cur agerent humili postposita urbe solo.

5

At non diffitear quin rura accepta mage essent,

      Quin multo studiis commodiora suis:

 

Effugiunt Musae turbas atque otia quaerunt,

      Cara fuit Musis semper amica quies;

Quin pudet in vulgus sese ostentare poetam,

10

      Qui tantum verae nomina vocis amat.

Non igitur mirum est si rus coluere poetae:

      Rure etiam malim scribere si qua velim.

Is mihi mos: quamvis media mihi vivitur urbe,

      Deserta Musis urbe vacare meis.

15

Sed quod perfidiam vestram bene miror, agrestes,

      Pertulerint aequa mente animoque levi,

Cur immortales, cur non scripsere libellos,

      Vt vestra infamis vita legenda foret.

Illa forte boni sub tempestate fuistis:

20

      Nescio quo laevo sidere versa fides.