1.
CONQVESTVS IN BACCHVM ET CEREREM
Bacche, pater vatum, suavissime, Bacche, deorum,
Qui facis ingenium, qui facis eloquium,
Cur fugis atque tuum, mitis Lenaee, poetam
Linquis? Io, vatem respice, Bacche, tuum:
5
An quia rure negas laribus succedere nostris?
Saepe etiam magni rus coluere dei.
Quae prius alma Thetis miscebat pocula tecum,
Nunc, sine te, puras, te sine, miscet aquas.
Parva licet mea sint, dignare revisere tecta
10
Et, quae nunc sola est, adsociare deam!
Tunc tibi mille canam laudes, tua munera dicam,
Mille dabo teneros, te mihi dante, modos;
Tunc referam thyrsos, referam viridemque iuventam
Et dona, intonsae si tibi cura comae est.
15
Tu quoque, sancta Ceres, quamvis tua numina vates
Cantarint, vates ecce tuus sine te!
At tu etiam deeras, adflicto ut poena poetae
Cresceret, ingrata qui nuce corpus alit.
Parcite ieiunum, mures, damnare poetam:
20
Rodo, sed invitus, vestra alimenta: nuces.
In me bis genitus coniuravere Ceresque,
Credo: quid, aetherei si fremat ira Iovis?
Aurea prima fuit longeque beatior aetas,
Qua dura est humili glande soluta fames,
25
Qua restincta sitis sub amoeni fluminis unda.
Quid queror? En aetas aurea prima mihi est!
Tu potius, Liber, potius, dea candida frugum,
Succurre, o tectis tu quoque digna meis!
Hic habitat Phoebus, divarum hic turba sororum
30
Et, licet agrestis sit, casa cara tamen:
Quos nec Calliope, nec dedignatur Apollo,
Neu pudeat viles vos habitare Lares!