7.
REGISSOL, STATVA PAPIENSIS, IN MAGISTROS THEOLOGOS
Vos, ego, theologi, vestra cum pace, magistri,
Commoneo: monitis corda parate meis.
Vos ego, Regissol, si qui sim quaeritis, ex hac
Compello, qua me cernitis esse, pila.
5
Namque ideo locus hic semper me publicus edit,
Vt, quantum possim, probra aliena loquar.
Quotidie ignavi censetis crimina vulgi,
Terretisque animos ore tonante rudes:
Nunc mihi fas vestros modo sit reprehendere mores;
10
Censebo et vester nunc reprehensor ero;
Censebo placida, non qua vos voce soletis
Terribili, vulgus dum laceratis iners.
Nec mihi cuncta sequi malefactave carpere mens est:
Vnum est quod tantum corripuisse velim.
15
Scilicet haud sanctos quosdam, quos nomine fertis
Vesperias, dicunt vos celebrare sales,
Vesperias, quod in vesparum a nomine ductum est,
Quod laedant itidem, quod feriant itidem.
Nescio ne Graecum nomen sit, neve Latinum:
20
Sit quod vis, certe est nil nisi barbaries.
Tercentum referunt vos vana et ludicra verba,
Mille quoque insulsos ore dedisse sonos,
Mille leves aptosque magis puerilibus annis
Scommatibus mixtos explicuisse iocos,
25
Et personatos vultus larvasque minaces,
Et quae praeterea mille referre pudet.
Quoque magis mirer, magnorum ante ora deorum,
Proh facinus, vos haec exposuisse ferunt,
Ante aras sedesque ipsas, quas Optimus atque
30
Maximus in sacra Iuppiter aede colit.
Vnde haec rescierim forte expectatis, ab alto hoc
Qui nunquam cedam dimovearque loco,
Qui nudo pluvias tolero, qui vertice soles,
Qui, quia nec comedo, corpus inane fero,
35
Quique dies duco vigilesque sub aere noctes
Et, quotiens video, nuntio voce diem.
Sed ne palam vestras et inepte et inaniter artes
Tanti, quo lateant, excoluisse fuit?
Hic subtus pisces, olera hic, et olentia poma,
40
Hic venit plena quicquid ab urbe venit.
Inter vendentes et ementes - saepe notavi -
Facta est de vestris fabula longa iocis,
Facta est de vestris ingens derisio nugis:
In nugas nugae convaluere novae.
45
Rumores olim regum narrare solebant;
Quos narrent vestrum nunc nova materia est.
Haec ergo intentas praesto dum talibus aures,
Perdidici, quamquam perdidicisse pudet.
Confecta innumeris aetas mea vertitur annis:
50
Aspicite ut rutilis stet mihi barba pilis.
Non Pylius, quamvis geminet sua tempora, Nestor
Vicerit aut annos ipsa Sibylla meos:
Haud unquam, liceat tam longa aetate supersim,
Quid memini factum plus rude plusque leve,
55
Praesertim cum vos populi peccata studetis
Corrigere et sanctam ferre animabus opem,
Quorum consilio, quorum ductuque pioque
Humana exemplo vita regenda data est.
Quid bona nunc dicet muliercula? Credulus et quid
60
Post vestra haec tandem facta popellus aget?
Haeccine quae discant imitari exempla docetis?
Haeccine sit vitae semita recta suae?
Redditis hos magno cultus, haec vota Tonanti,
Hasne preces, ipsis haec pia sacra deis?
65
Haecne est religio quam divum exsolvitis aris?
Placanturne istis numina sancta modis?
Ha! Quantum vestris sunt facta simillima dictis?
Quantum vel violis cardo, vel alga rosis!
Quae via nunc caeco reliqua est, pastoribus aegris,
70
Quae nunc erranti spesque salusque gregi?
Non sat erat tantis apices adsumere vestros
Baccanalibus et plausibus et lituis,
Tot levibus vestra haec celebrare examina pompis,
Quot feriunt aures aere strepente meas?
75
Non sat: enim struitis etiam spectacula vulgo,
Mimorumque pari fungimini officio;
Non melius mimus, nec vos effinxerit ullus
Hystrio. Quo vestrum, diique deaeque, decus,
Quo tua, magne deum rector, reverentia cessit?
80
Quid frustra, quid nunc fulmen inane tenes?
Vt tua iura tui violent patiere ministri,
Ac demum exemplo caetera turba pari?
Sancte pudor, sanctique vos, iniuria, mores,
Laedit! An oblitus, Iuppiter alme, tui es?
85
At vos prisca sequi Romani exempla triumphi
Dicetis, veterum claraque facta virum;
Nam quotiens domito victor Romanus ab hoste
Cum curru et iunctis dux remeabat equis,
Adstantis stolidi mos ut convicia ferret,
90
Ne se plus aequo mente levaret, erat.
Ergo ducum titulis et priscae adcedere genti
Et vestros tanti creditis esse apices?
Vos nugas, vos, quae nec vera aut seria, nec quae
Verosimilia sint, funditis ore levi.
95
Contra, illi non ficta quidem nec vana ferebant:
Quid sua cum vestris seria sancta iocis?
Proinde autem, veterum quoniam vatumque ducumque
Cingebant meritas laurea serta comas,
Vestra etiam simili ratione insignia fertis
100
Laurea, quo nulla crimina parte vacent;
Quin baccalarios titulo inferiore vocatis,
Ex bacca et lauro nomine composito.
Quid furitis? Quae vos tam crassa licentia ducit?
Quid furitis? Non vos ista tropaea decent.
105
Haud patiar sanctis laedi sua iura poetis,
Nec perdant fortes ut sua iura duces.
Ante omnes magno sub prisca aetate fuerunt
In pretio vates, in pretioque duces:
Quae fuerat bellis, eadem quoque gloria Musis;
110
Gloria par vatum, gloria parque ducum.
Ornabat solos insignis laurea vates,
Ornabat solos laurus honora duces.
Inter praelustres vatumque ducumque triumphos
Frons, sacra quae palmae signa referret, erat.
115
Ecquae digna magis lauro quam bellica facta,
Quae gerat hic dextra, quae canat ille lyra?
Vos ergo tandem quaeso: his imponite finem;
Quosve decet titulos, sumite, quosve licet.
Nec vero credam placidarum munere laudum
120
Dulcius aut ullum dignius esse bonum.
Nemo adeo tenuis, quem non sua gloria tangat,
Quem laudis, quem non tangat honoris amor.
Quisque sua et, quamvis indignus, laude movetur,
Et trahitur famae quisquis amore suae.
125
Ipsi etiam propriis nomen posuere libellis,
Quorum temnendi nominis extat opus.
Quare agite et celebrem, si stat, perquirite laudem,
Laus modo ne iustum transeat ipsa modum.
Has sinite, has viles penitus compescite nugas,
130
Hos risus: alia laus repetenda via est.
Per Salvatoris crudelia vulnera nostri,
Et per supplicium martiriumque suum,
Vos rogo, per si qua est aeternae cura salutis,
Quam moriens nobis attulit ille, rogo:
135
Abiicite haec, vel si est animus persistere coeptis,
At sacra magnorum linquite templa deum!
Sunt celebranda foro, sunt haec celebranda theatro:
Ludicra sunt ipsis haec mage digna locis.
Si non proficiant placida haec et mitia verba,
140
At demum quae sint asperiora feram.
In caput adcingar vestrum, verasque sacrabo
- ut vestro appellem nomine - Vesperias.
Non referam nugas, quales vos fertis, inanes;
Quae fuerint vobis verba molesta loquar.
145
Quae si nec rursum prosint, qua concitor ira
Cernite, quas mea fert dextera tensa minas!
Descendam e sede hac alta, et praegrande flagellum
Corripiam, quo vos per loca sacra premam.
Vtque sacerdotes noster Salvator avaros
150
E media quondam depulit aede Yesus,
Sic vos infestus pellam undique et undique cedam
Horrendusque acri voce manuque sequar.
Tum demum, properans, Basileae moenia, qua nunc
Concilium ex omni cogitur orbe, petam,
155
Nec me durae Alpes, nec me via longa tenebit:
Ecce ut sum forti et praepete vectus equo.
Testabor coram patribus, coramque monebo,
Haec quae nugarum nescio monstra feram.
Orabo ut tales perdant moresque reforment
160
Quorum in censendis moribus officium est.
Qui si non facient, vos, cara o moenia, testor,
Te cum gymnasio, cara Papia, tuo,
Te linquam, et veterem repetam patriamque solumque,
Prisca Ravennatis tecta relicta laris,
165
Aut - quae forte animo stabit sententia nostro -
Liber et in toto pervehar orbe vagus.
Ibo apud externas gentes et ubique locorum;
Quae mea non potis est lingua tacere, loquar;
Clamabo, et, quanta potero cum voce, profundam
170
Haec, quae nugarum nescio monstra feram.