5.
ARDIZO CARRARIENSIS SE A CANDIDA NEGLIGI CONQVERITVR AD BOSSIVM
Credis, an ulla magis sors dura aut anxia cura est
Quam quae solliciti pectus amantis agit?
Vlla ne quam pueri tela arcitenentis acuta,
Vlla ne sint credis vulnera acerba magis?
5
Tecum, quando pari torquemur laesus uterque
Igne, iuvat paribus farier officiis.
Inter se coeunt nautae, ventosque queruntur
Secura infesto vela negare mari;
Agricolae pluvias aut aestus solis iniquos
10
Incusant et diis vota precesque ferunt.
Nos quoque, quos saevi laesere Cupidinis arcus,
Dicimus immitem conquerimurque deum.
Heu miserum, quot dura pii patiuntur amantes!
Quantus in insano regnat amore dolor!
15
Quanta est credulitas tenero sub amore, quot ignes!
Quam multi gemitus, quantaque cura latet!
Sive domi seu militiae sim, Candida nostrum
Incensum flammis cor premit assiduis;
Sive iuvat densos canibus circumdare colles
20
Perque nemus pavidas exagitare feras,
Ipsa mihi ante oculos, qua non electior ulla est,
Adstat et haec animi ius habet una mei;
Sive libet placidae componere membra quieti,
Inrepit somnis eius imago meis.
25
Denique quicquid ago, quicquid meditorque loquorque,
Illa mihi semper mente animoque sedet.
Ipsa tamen nostrum numquam miseratur amorem,
Nec mihi spes, vitae nec sibi cura meae.
Certe habet aut silices, aut clausum pectore ferrum,
30
Aut rigido fixum corde adamanta gerit;
Certe hanc crediderim rapidos genuisse leones,
Certe illam crudae progenuere lupae.
Insigni est vultu, qualem vel Pallada vel te,
Iuno, decet faciem vel, Cytherea, tuam.
35
Incedit mediam, felix matrona, per urbem,
Vel Phoebi digno vel Iovis apta toro.
At me, quem tanto, miserum, flammavit amore,
Negligit, e nostris facta superba bonis;
Indignatur, ovat, clarumque elata triumphum
40
Quem tulit, e spoliis gaudet habere meis.
«O mea blanda, veni!», quotiens, «mea Candida» - dixi -
«Fer mihi opem, crucior! Fer mihi opem, crucior!
Tu me ardere facis, tu me languere furentem:
Causa meae vitae causaque mortis eris;
45
Tu nostrum sidus, tu gloria nostra perennis:
Quodcunque est, nostri tu tibi iuris habes.
Cur fugis absumptum? Cur dedignaris amantem
Respicere, o vitae spesque salusque meae?
Flecte animum, et longo melior succurre dolori;
50
Candida, flecte tuum, Candida, flecte animum.
Flecte animum, lux nostra, animae pars altera nostrae,
Cuius in arbitrio vitaque morsque manent».
Multaque praeterea dixi, quae dura moverent
Saxa; sed irato surdior illa freto est.
55
Vocibus inde novis pharetrati numinis aures
Obtundo et saevum letiferumque voco,
Cuius nulla animum moveat clementia; dico
Non diis, sed dira tigride progenitum.
Haec dum forte queror, tenues Venere editus auras
60
Perlabi et sonitu est visus adesse mihi.
Talis erat qualem docti pinxere poetae:
Et puer, et gemino lumine caecus erat;
Nudum ventosis pendebat corpus in alis,
Et pharetra ornabat Gnosia utrumque latus,
65
Vnde incensa volant rapidis tela aurea flammis;
Gestabatque arcum tensaque fila manu;
Myrtea cingebant flaventes serta capillos;
Aurea purpureis sparserat ora rosis.
Flammigero medius curru, quem vitricus olim
70
Adtulerat, niveas matris agebat aves.
Spes et Blanditiae secum Pallorque Timorque
Et Cura et Gemitus cumque Furore Dolor.
Tunc sic adfari coepit: «Quid nostra lacessis
Numina et indignis questibus obloqueris?
75
Tanta ne, quod praestas armis, fiducia cessit,
Quod victor multa proelia laude geris,
Quod genere et titulis et avorum nomine clarus,
Quod sis currigera gente tribuque satus?
Amphitryoniades, cui totus cesserat orbis,
80
Captus et e nostro saucius igne fuit;
Hectora troianum bello prostravit Achilles,
Succubuit telis attamen ipse meis;
Caesar et occiduas et gentes vicit eoas,
Ipse tamen victus vincula nostra tulit.
85
Quid referam nostris mortalia pectora flammis
Consumpta? In superos movimus arma deos:
Iuppiter ipse, sua qui torquet fulmina dextra,
Captiva abiecto fulmine colla gerit.
I nunc, perge, tuae si stat sententia menti;
90
I nunc, et nostrum conquerere imperium!».
Dixerat, at, tantis ut eram verbisque deoque
Tactus, continuo talia dicta dedi:
«Nec tua sceptra queror, nec quo me, dive Cupido,
Pressisti, fugio ferre patique iugum:
95
Et libet et teneros alere haud indignor amores
Et dare devinctas sub tua iura manus.
Verum, age, quando meis tua sunt gratissima votis
Iura, refer vultus in mea vota pios.
Respiciat nostros facito miserata dolores
100
Candida, et ut simili flagret amore iube:
Non ut amet qualis Thesidam Phyllis amavit,
Non ut Abydenum Sesta puella virum,
Non quoque ut Aesonidam qualis Medea secuta est,
Non ut Minoem Scylla amet illa velim.
105
At si forte suos nostris aequare recusas,
Ignibus et pariter carpere utrumque negas,
Fac saltem ut faciles in me convertat ocellos:
Hoc mihi praecipuum munus habere dato.
Fac dicat salvum; si salvam nomine nostro
110
Reddiderim, magni hoc muneris instar erit.
Immites animos, oculorum turbida ponat
Lumina, fac ponat triste supercilium».
Haec ego. Tum placida subridens voce Cupido:
«Nil fuerat digne quo querereris – ait.
115
Egregiam forma, nulli virtute secundam,
Moribus et claram nobilitate dedi,
Cui mira ingenii vis est sub pectore, cuius
Pectus femineum cura virilis alit.
Quod si dura tuis, oculos deiecta modestos,
120
Sit desideriis luminibusque gravis,
Ne, precor, immitem, ne saevam dixeris oro:
Candor honestatis sicque pudorque iubent.
Nunc porro innuptae discant nuptaeque puellae
Quis manet in casta mente pudicus amor:
125
Rara hominum celebrent spectacula, rarior usus
Conloquii, studiis sit modus atque suis.
Forma fuit teneris semper suspecta puellis;
Blanda nocet sanctae forma pudicitiae.
Verum, si qua sapit, quod amat sapientius ardet;
130
Saepe quod optaret docta puella negat».
Vix haec ediderat, levibus se sustulit alis,
Multaque conantem dicere destituit.
Hactenus aligerum: nunc te, mitissime Bossi,
Adloquor, immodico qui quoque amore cales.
135
Longa vides nostrae consumptae incendia mentis,
Et nullam tantis spem superesse malis.
Si quod amicitiae monimentum pectore nostrae,
Si quod habes, medico me rege consilio.