25.
AD NICOLAVM STROZAM
Vt colerem nostras monuisti, Stroza, Camenas,
Vt colerem nostrum si quod et ingenium est.
Accepi et, monitus ultro complexus amicos,
Parebam dictis ocius ipse tuis.
5
Iam Phoebum et divas vocitabam ex more puellas,
Firmarent nutu quo mea coepta suo.
Nec mora, quem nunquam frustra in mea vota vocavi,
Redditus est oculis doctus Apollo meis,
Non qualis blando suetus pulcherrimus ore,
10
Non qualis compta suetus adesse coma.
Aurea non illum quae quondam palla tegebat,
Nec sacrum ornabat fulva corona caput,
Deiecta at facie, pallenti et tristior ore
Et veste atque coma tristior horridula.
15
Non ea, qua adflari sese adventante solebam,
Gratia divini luxque decoris erat.
Inde lyram lateri fractam pendere notavi
Et caesos nervos caesaque plectra lyrae.
Obrigui tali aspectu, timor ossibus haesit.
20
Talia tunc coepi voce tremente loqui:
«Quo tua, Phoebe pater, facies? Quo splendidus, olim
Qui fuerat, laeto fugit ab ore decor?
Quo nunc frontis honos? Quo nunc quae semper honesti
Ridebat vultus gratia pulsa tui?
25
Quo tua, quae nunquam te mentiretur, imago
Quique tuus radians vinceret astra nitor?
Et cur Aonidum sine te nunc turba sororum,
Quis nunquam dulcis te sine vita fuit?
Quis mihi nunc numeros, quis nunc mihi carmina dictet,
30
Dum cupio Strozae morigerare meo?».
Finieram. Stetit ille diuque silentia pressit;
Tandem laxatos edidit ore sonos.
Tum satyros faunosque una venisse procaces
Narrabat sanctas inque ruisse deas;
35
Proinde illas, magno raptas terrore metuque,
Fugisse et fontem deseruisse sacrum,
Quaesitasque diu frustra frustraque vocatas
Errasse inque atris delituisse locis;
Quaerentem et sese valido et clamore vocantem,
40
Paene per invisas disperiisse vias.
Dumque errat densis citharam fregisse rubetis
Et crinem atque ipsam dilacerasse togam;
Vlceribus multis etiam tenera ora manusque
Foedasse innumeras perque tulisse plagas.
45
Inde ipsas sacri siccatas gurgitis undas
Nuncque illi immanes incubuisse feras;
Pro violis circumque herbas adolesse nocentes
Proque rosis dumos atque adolesse rubos,
Praeterea et montis fuerat quodcunque bicollis,
50
Defectum penitus, nunc cecidisse decus.
Narrabat simul haec, simul ingentisque gravisque
Singultus alto corde dolente dabat.
Nunc tu, qui nostras monuisti, Stroza, Camenas
Vt colerem, nostrum si quod et ingenium est,
55
Et pulsum Phoebum pulsas cernisque sorores,
Et siccas cernis sacri Heliconis aquas,
Infractos etiam nervos et plectra lyramque.
Vt cantem nunc me, nunc, bone Stroza, mone!