24.
AD CAMBIVM
Clarus es et celebrant omnes tua nomina, Cambi,
Et longe et late fama recepta tua est.
Quisque tuas meritis virtutes laudibus effert;
Quisque tuum digno nomen honore colit.
5
Vna, sed ante omnes multo praestantior, extat
Quae caput ad superos evehet una tuum:
Scilicet egregia sanctos probitate poetas
Diligis et vatum te pia cura movet.
Haec tua te virtus aeternum nomine reddet
10
Et tibi inextinctum gloria nomen alet.
Nam quot erunt docti, tibi tot nova carmina vates
Inscribent: merita laude canendus eris.
Quid, quod apud reges vigeat tua fama ducesque?
Quid, quod sis toti cognitus Ausoniae?
15
Quid genus et proavi tibi erunt? Haec omnia perdit
Tempus edax; tenui cum cinere ista cadunt.
Verum quod celebres te dilexere poetae,
Hinc tibi, quae praestat, fama perennis erit.
Si Maecenatem, si, quondam, Caesar amavit,
20
Non ideo quovis lautus in ore sedet;
Illum, si coluit magnorum gloria vatum,
Inde est quod nomen claret in orbe suum.
Fortunate, piis o multum care poetis,
Cuius in aeterno tempore vivet honos.
25
Vivet et in nullo, Cambi, reticeberis aevo,
O Cambi, o Musis saepe canende novis!