23.
AD CAMBIVM
Te moneo: sanctas, Cambi, venerare Camenas,
Quodque facis, vates atque Helicona cole.
Mira quidem vis est Musae neque viribus ulli
Cederet; Aeneadas sterneret illa duces;
5
Sterneret Aeacidam, qui fortem se Hectora contra
Misit et Hectoreum contudit ense caput.
Quo nunc Roma potens, quo nunc abiere triumphi,
Quo sceptra et veterum gloria magna ducum
(Ne memorem notos ubi tot sine nomine reges,
10
Et qui tot numero deperiere duces)?
Verum quos docti celebrarunt carmine vates,
Hi tantum claris laudibus astra petunt.
Caetera turba suo nomen cum corpore busto
Condidit et cinerem fama sepulta colit.
15
Sola audet durae se Musa opponere morti
Claraque in aeternos nomina ferre dies;
Sola audet superum Musa immortalis honores
Quaerere, nec magnis invidet ipsa deis.
Non timet illa feros enses, non tela nec ignes,
20
Nec timet irato fulmina iacta Iove.
Maxima sunt certe vatum, sunt splendida certe
Dona, quibus superi tanta licere sinunt.
Te moneo: sanctas, Cambi, venerare Camenas,
Quodque facis, vates atque Helicona cole.