22.
AD CAMBIVM
Quod sileam quereris, Cambi, tacitumque videris
Arguere et studium debile inersque meum.
Visne inter tantos animi rerumque labores,
Vis revocem sanctas ad mea scripta deas?
5
Vera loquar (sic me superi, sic numina servent,
Sic faveat Musis pulcher Apollo meis):
Me, quotiens verto ad numeros et carmina tento,
Me fontem magni criminis esse reor.
Hinc sacrae leges, hinc blanda poemata mentem
10
Intrant et rapidi fluminis instar agor.
Seu Natura potens, seu quis sit nescio divum,
Mens licet aufugiat, dicere Clio iubet.
Sponte sua veniunt contra mea vota Camenae
Et, quamvis nollem scribere, scribo tamen.
15
Verum nec tacitum neque me accusabis inertem,
Nec dices, Cambi, «Quid silet iste diu?».
Nuper enim gemini pendent mihi ab ubere fetus,
Quos nostra haud parvo cura labore tulit.
Nunc illos lingo; nunc illos pectine como:
20
Parva mora, in lucem, parva mora est, venient.