Maffeo Vegio elegiae 1, 21

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


21.

AD FLACCVM

Quae tu, Flacce, mones scribam, confecta per omnem

      Italiam sat sunt cognita gesta ducis.

Bergomeae quis enim vallis praestantia nescit

      Facta, et bis domitum Pulciferense solum?

5

Quis Tharri insignem palmam? Quis, martia quamvis

      Moenia Pontremuli, moenia victa tamen?

Mira etiam certe est Lucensis pugna relatu,

      Dum rapidum medias scinderet agmen aquas.

An referam pulchrae bellum navale Cremonae,

10

      Quae victor liquidis proelia gessit aquis?

Magna etiam res est Tanagri trans fluminis undas

      Tam parva tot sint oppida capta manu.

Quem lateant clari Tellinae Vallis honores,

      Quae capta est equitum, quae peditumque cohors?

15

Quid Troes? Quid Romulidas miramur et Afros?

      Non sunt haec factis inferiora suis?

Caetera quid demum divulgatissima dicam?

      Quid dicam? Sat sunt cognita gesta ducis.