Maffeo Vegio elegiae 1, 20

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


20.

AD BARTHOLOMEVM CAPRAM

Magne Capra, Insubris terrae sanctissime praesul,

      Miraris Musae carmen inerme meae,

Quod celebrat nostras totiens Elegia tabellas,

      Quod totiens sermo mollis in ore mihi est.

5

Proinde petis magnosque duces clarosque senatus,

      Fortia tot nostri temporis acta canam,

Tot referam quae sunt totum celebrata per orbem

      Et terrae et vasti grandia gesta maris,

Tot narrem pugnas caelesti Aeneide dignas,

10

      Omne suas Latium conseruisse manus,

Et praeter partes Italas iurasse potentes,

      Inque fera externos arma coisse viros.

Sed verear ne, cum mea sex geminaverit annos

      Musa, sit ut solis pasta cicada modis.

15

Sunt alii, scribant alii nova bella poetae;

      Vt libet, ipse graves res humilesque sequar.

Tu celeber nostrae vates aetatis haberis;

      Tu, vates, potius bellica facta cane.