17.
AD LAELIVM
Rara celebratos viderunt saecula vates,
Vera poetarum gloria rara fuit.
At quaecunque illa est vatem quae protulit aetas,
Gaudeat et superis det pia vota deis.
5
Nostra igitur doctos quae progenuere poetas
Saecula, sunt ipsis facta beata viris.
Proinde etiam Musis, Laeli carissime, nostris
Felix iudicio posteritatis eris.
Nam quantum stabunt, quantum mea carmina vivent,
10
Tantum te celebri nomine fama feret.
Et quaenam magno possit spes dignior ulla,
Quam famae et clari nominis esse viro?