1.
AD QVINTILIANVM
Forte ubi sim quaeris, quae me nunc hospita salvum
Terra tenet forsan, Quintiliane, petis.
Nuper enim tanta fervescit Iuppiter ira,
Vt quemque in tutam iusserit ire fugam.
5
Ipse, licet cara, cara tamen urbe relicta,
Secessi in tenues, incola ruris, opes.
Hoc coluit primo Pompeius; nomine post hinc
Pompeiana suo Villa vocata fuit.
Condidit extemplo quam dici a laudibus urbem
10
Iussit, et hinc Laudam nomen habere ferunt.
Pompeiana igitur proavorum rura meorum,
Infesti fugiens aeris arma, colo.
Hic ego moestus ago; triste hic inglorius aevum
Duco, et deserta quod fuger urbe queror.
15
Mille meam subeunt curarum pondera mentem;
Insurgunt animo tedia mille meo.
Saepe meos vocito aequales carosque sodales,
Quorum colloquiis mulcear et recreer.
Mira loquar: vacuas ferio dum questibus auras,
20
In laribus pulcher visus Apollo meis;
Visus Apollo inter divas adstare sorores,
Marmoreaque lyram solicitare manu.
Obstupui et tanto correptus numine dixi:
«Quid tibi in hac humili, quid tibi, Phoebe, casa?
25
Quid tibi praecipuum sub agresti vivere tecto,
O, vatem, o, forsan commiserate tuum?».
Pauca haec iactabam, quando formosus Apollo
Iniecit verbis talia verba meis:
«Non - licet extremas mundi veherere sub oras,
30
Sive sub eoas, sive sub occiduas -,
Non tamen extremas fugerem tecum ire sub oras,
Sive sub eoas, sive sub occiduas:
Qui te cumque etenim casus, quaecumque vocat sors,
Idem me casus, sors eademque vocat.
35
Te, quem Mnemonides enutrivere puellae,
Te, quem Thespiades erudiere deae,
Cui semper cordi cytharae, cui carmina semper,
Cui nunquam sine me vivere dulce fuit,
Tene adeo obscuram paterer consumere vitam,
40
Vt penitus nostra deserereris ope?».
Haec mihi dicta dabat, medium quem deinde recepit
Inter virgineum Callyopea chorum,
Atque, ut eram curis multum vexatus amaris,
Vt nulli ob poenas invidiosus eram,
45
«Pone has solicito tristes e pectore curas»,
Dixerunt uno tum simul ore deae.
Hinc et blanditias raptim properare iocosque
Coepere et dulces conciliare modos.
Mox humiles sese (mirum est) adcingere divas
50
Conspiceresque meo se dare servitio.
Obficiosa meas in res, subcurrit alumno
Quaeque suo, in curas anxia quaeque meas:
Callyope, Aonidum quamquam regina dearum,
Inclinata levem spirat in igne animam,
55
Excitat et siccis profert ramalibus ignes;
Mundat Clio lares; Melpomene haurit aquas;
Adcipit Euterpe lymphasque infundit aheno,
Abluat ut fessos inde Thalia pedes,
Agrestesque dapes et agrestia pocula quamvis,
60
Pocula fert Eratho, Thersicorea dapes.
Tum, licet horridulum, sternit Polyhymnia lectum,
Lectulus inque vicem cura tibi, Vranie, est.
Ipse deas inter fertur Latonius, huc nunc,
Nunc illuc, omni sedulus officio.
65
Ipsa, pererrabat vicina ut pascua forsan,
Non longe Aonidas sensit abesse Pales.
Intrat laeta lares, et divas diva revisit,
Et mihi quae donat munera lactis habet.
Fauni praeterea et satyri, fontana simulque
70
Numina, monticolae conveniuntque dei.
Conveniunt omnes quos cantavere poetae
Semidei, poenas deminuuntque meas.
Hac, ut nunc ad te, mi Quintiliane, revertar,
Hac ego divorum commoditate fruor,
75
Qui patria atque domo profugus, qui solus egensque
Sub rigido vitam rure coactus ago.
Pieridas habeo saltem, quae tedia fallant,
Quae mea solentur duraque fata levent.
Me solae miserantur opemque Aganippides ultro,
80
Valle ab Hyantea turba profecta, ferunt,
Seque mihi aeternum comites, quocunque vocarer,
Iurarunt, quaevis sors subeunda foret.
Haec satis et nostrae tecum lusere Camenae:
Longius haec ludens commemorasse velim.