Enea Silvio Piccolomini carmina varia, 21

Testo base di riferimento: A. Van Heck, 1994

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


21. in laudem Homeri

Argumenta, locos, versus totumque poema

Virgilius rapuit graio romanus Homero:

Eneasque locum magni sibi sumpsit Vlixis

Carthagoque fuit captis Pheacia terris.

5

Barbarus interminit Pallanta hic Turnus, at illic

Dat leto insignem Patroclum maximus Hector.

At Turnum Eneas stigias dedit ire sub umbras,

Hectora magnanimum leto dat magnus Achilles.

Iurgia Drances enim et Turni lis illa molesta

10

Pelide magni et late regnantis Atride.

Singula ludorum posuit certamina uterque

Nec mutavit enim quicquam, nisi forte quod alter

†Quatuor in currus paridas dat ire carinas.†