16. ad Cesarem
Incipe, Calliope! Cur nunc me deseris? An non
Materias versu dignas et Apollinis arte
Fridericus habet, cui nunc dyadematis auro
Iam caput ornatur? Dic que ventura sit etas
5
Eius ob imperium; nam me, nisi sidera fallunt,
Spes fovet extremam damnati temporis horam
Et finem venisse novo cum cesare nobis.
Tum sic arridens vultum summissa decorum:
"O nostri" dixit "non ultima portio cetus,
10
Nec te siderei ludunt presagia cursus
Nec spe frustraris. Nuper cum Cirria Tempe
Parnasique lacus pegaseaque flumina adissem,
Iam chorus affuerat nostrarum quippe sororum,
In medio Phebus. Qui me, postquam ultima veni,
15
Exposcens "que causa more quo ve" inquit "ab orbe
Nata venis, dic nata mihi, mea cura, meum cor;
Namque nimis nobis te subtrahis". Incipio tunc:
Dive pater, fateor, longis tibi mittor ab oris:
Littore ab occeani venio Rhenique potentis
20
Vrbes lustravi, Belgarum menia vidi
Et quod Aquasgrani dicunt, ubi virginis alme
Reliquias servant. (cum virginis effero nomen
Ipse genu flexit genitor, flexere sorores
Atque simul virgulta comas. Sed prosequor inde
25
Que dixi patri. Dixi tunc:) magnus ab Histro
Romani rector populi veniebat et acri
Vectus equo pulchra comitum stipante caterva
Agminis in medio sublimis et altior ibat.
Sex electores circum totidemque columne
30
Imperii, grandes natu, solusque iuvente
Ludovicus erat tenere, spes maxima gentis
Bavarie, pictis qui iam splendebat in armis,
Qualis Ylas vel qualis erat, quem Iupiter alto
Assumpsit celo mensesque locavit honori.
35
Quid referam proceres vel nobilitatis honeste
Qui regem precessit honor que ve corpora vidi,
Quos habitus que ve arma virum, quod fulserit aurum:
Sic domitis quondam victor remeabat eois
Grecus Alexander, cum se Babilonem recepit
40
Ornatum spoliis: non illo segnior ibat
Romulidum princeps. Vidi quam clarus in armis,
Quam lingua placidus, quantum decus enitet ore.
Et, si vera docet facies moderamina, quantum
Consilio pollet, quantum virtutis habet rex
45
Edidici, sacro capiti cum sacra coronam
Dextera deferret. Sed tu, quem nosse futurum
Et tripodes laurique volunt, quem nulla fefellit
Ingentem cortina deum: da scire, quod opto,
Da regis me scire modum; non promere tantum
50
Facta viri cupio, modo sint ea carmine digna.
Tum genitor "quid, nata, iubes ventura referre?
Qualia sint nostro sub cesare secula, tantum
Nota deis; sed pauca deus me dicere cogit.
Hic, modo quem laudas, primo sub flore iuvente
55
Religionis amor quem duxerat, ire per omnes
Terrarum pelagique minas, dum cernere posset
Sarcophagum Christi, quo non est certior alter
Orbe deus, statuit. Giari tum forte sedebam,
Quam quondam Micono e celsa Deloque revinxi,
60
Cum sparsum teneras nulla lanugine malas
Egregium forma iuvenem super equora vidi
Servantem de puppe nothos clavique magistro
Dicentem: sic flecte viam, sicut itur eoas
In terras. Nostri, memini, tunc cesaris altas
65
Virtutes novi, qua sic pietate refertus,
Quantum equi iustique tenax, quam criminis hostis,
Quam vasti cordis, quam bello murus, ut omnes
Contemnit veneres, convivia, balnea somnos
Nec Bacho indulget Cereris nec vincitur arte.
70
Scipio sic olim victor Carthaginis alte
Vixit, et Eacidis Pirrhi qui perculit agmen
Fabricius, magnusque Cato, qui norma senatus
Et populi moderator erat. Dii fata secundent
Italiam recto queat hic ut poscere cursu
75
Quique nimis rugiunt sevos domitare leones
Ac sedem servare suam. Sic Grecia fasces
Imperii nomenque timens stupefacta relinquet;
Sic Europa iugo collum dabit omnis, et illinc
Africa victorem rursus remeare Metellum
80
Cum Mario credet; sic tota timebit Egiptus
Et septemgemini titubabunt hostia Nili.
Non Asie reges solitum prestare tributum
Nec Parthi insolitum fugient, cum gentis in unum
Theutonice italiceque duces concurrere et unum
85
Audierint regem populis regnare duobus.
En animos viresque dabit Germania, quales
Nulla feret tellus: quis vertere terga sub hoste
Germanum vidit? Quisnam est robustior illo?
En artem docti pugne et certaminis usum
90
Ausonii poterunt aut ledi aut vincier armis?
Sic queque sancta fides totum vulgata per orbem
Crescet in immensum: cessabunt horrida bella
Atque iterum Iani claudentur templa biformis
Nec pacem turbabit Arabs nec Parthia nec Trax
95
Nec qui de minima iactat se nocte Britannus.
Tuta mari navis totoque sub orbe viator
Tutus erit nullique legent achonita, sed ipsa
Quisque data felix contentus sorte quiescit.
Ergo suam repetat constanti pectore Romam
100
Invictus cesar, lacias regnare per urbes
Signa Iovis faciat. Proh Iupiter, omnia celi
Astra favent populique vocant sua signa suumque
Rectorem exposcunt. Gelidas transire per Alpes
Victrices aquilas cogat. Mox undique current
105
Devoti imperio nimiaque tirannide fessi
Ausonii proceres regi parere parati."
Sic pater. Et cunctas ceperunt gaudia nymphas.
Me quoque letitie cumulus perfudit, eo quod
Iam musis video redeuntia tempora et alta
110
Otia. Grata mihi saturnia secula surgunt,
Augusti vires cumeaque carmina iamque
Orphi grata venit requies. Gaudete Marones
Nasonesque boni: vester iam regnat Apollo.
Fridericus erit vobis mercesque laborque;
115
Hunc canite, hunc vestris semper celebrate libellis.
Nec te peniteat calamos inflare sonoros,
Silvi, tuo regi: nunquam vel candida Clio
Aut ego te solum linquemus. "dixit et auras
In tenues abiit. Vates, date metra, latini
120
Germanique simul. Sic Fridericus per omnes
Clarus erit terras et vertice tanget Olimpum.
Tu modo, cesar, ovans fatis arride secundis,
Vtere sorte data: tecum deus et favor omnis
Est populi. Vivas et sis pius omne per euum.