13. in campana templi Pientini
Parva fui nuper, qualis delubra deceret
Et non urbani menia pressa loci.
Mox, Pius ut templum construxit et intulit urbem,
Quantam urbs atque edes postulat, esse iubet.
5
Ergo pientinos si latius impleo campos,
Nunc urbi, nuper oppidulo sonui.