Lovatus
Optarem patulis possem describere signis
Res sine nominibus, nam saepius intima sermo
Non bene significat desuntque vocabula rebus.
Nuper enim quaerens a te quis dignus amari,
5
Quis vere sit amare potens, puto quaerere qualem
Expedit esse hominem pulcro hoc de foedere natum,
Et pingi volui talem pictumque volebam
Quis erat digito monstrari et dicere: hic est.
At tu, care, tuo tacita quem mente gerebam
10
Concipis ingenio melius quam verba sonarent,
Et responsa meam reddis retegentia mentem.
Tu bene quod novi, sed ne bene conoscere credens
Decipiar fallantque animum tua carmina nostrum
Intellecta parum, quod sentio clarius audi.
15
Qui bene velle potest alii solumque benigno
Illius intuitu cui vult, is natus abunde est
Aptus amicitiae, quam, quid sit, scribere nitar.
Velle bonum contraque pati nec velle latenter
Istud amicitia est: seu mutua forte voluntas
20
Optativa boni neutri celata volenti,
Aut optabilium manifesta volentia rerum
Erga aliquem voto cum quis redamatur eodem,
Sive alium versus non tectum velle bonorum
Dum pariter cupidum redamat dilectus amantem.
25
Hanc rem sic ponunt sapientum scripta priorum
Tres sectam in species, cum constet amabile triplex
Esse bonum: aut virtus quae per se grata petenti,
Sola sibi merces alieni nescia fructus:
Vtile sicut opus quorum nos allicit usus
30
Quae nihil intus habent sed in his quod quaeritur extra est:
Est et amabilium quid delectabile, quale
Iucundum, sed et hoc tamquam mihi commodus opto.
Haec tria propter amant. Primae subiecta figurae
Grandis amicitia et longo durabilis aevo;
35
Durat enim virtus et amatio iuncta bonorum,
Optima, rara tamen, saeclo male cognita nostro,
Rari quippe boni, vera et perfecta duorum est
Copula, quam sancti radius solidavit honesti:
Haec facit ut, quamvis nil proficientia nobis
40
Quae bona sunt, eius causa cupiamus amico.
Vtile quapropter vel delectabile verae
Nexus amicitiae non est sed amare secundum
Quod prodest cupido vel quod delectat amantem.
Quae magis est optanda trium, tu, dulcis amice,
45
Exigis ut metrico ludens modulamine pandam.
Parce recusanti: non est res tanta pusilli
Ingenii studiique mei; maiora requirit;
Nec bene pierio res est bene commoda plectro.
Haec ut materies liqueat tibi plenius, altum
50
Pectus Aristotelis vel stoam consule portam
Invenies humeris.