21. in Cinthiam
Vror et accenso nulla est medicina furori,
Nulla meo medica est herba reperta malo.
Egrotus si forte fuit, ualet esa leoni
Simia uirosas restituisse uices.
5
Pardus edit capreas, siquis sibi langor, agrestes:
Inuenta est morbis hec medicina suis.
Dictamnus, tergo siquando hesere sagitte,
Siluestrem mira liberat arte capram.
Querit item ramos forndentis ceruus oliue,
10
Languidus ut magno forte dolore fuit.
Vrsus adit fouema, qua se formica recludit,
Et quanta est illic lingua per ora patet;
Illa putat carnes et amatam currit ad escam;
Fallitur, et uasto pectore clausa perit
15
Et magnum ueteri morbo sic liberat ursum:
Morte sua infelix damna aliena leuat.
Denique cunctarum canis est medicina ferarum
Sanguis, et his ceso redditur hoste salus.
Norunt queque suis animalia querere morbis
20
Auxilia et nullum fallitur inde pecus.
Ast ego si norim quod sola est Cinthia nostri
Causa mali, que me sola beare potest;
Illa tamen nostros nulla iuuat arte labores
Et cruda auxilium sepe rogata negat.
25
Non ego magna peto neque mortem, Cinthia, posco,
Diua, tuam: facile est quod, mea nympha, rogo:
Scilicet ut nostro liceat dare tempus amori:
Sic dabis ut fiam, Cinthia, saluus opem.