10. fabella
Vrbem qua ducit Comum uia forte petebam:
Rure diu fueram, ruris et hostis eram.
Est locus urbis, ubi rerum quecunque uehuntur
Soluitur x lege uectigal usque sua.
5
Huc feror, ecce (hominem quantum fortuna secundat
Atque eadem aduersa est!) me pia poscit anus.
"Vir, pete cur ploret que nostro est aduena tecto."
Dixerat, et iuxta forte puella sedet.
Hanc digito signat. Forma fuit illa decenti,
10
Que uisa est Dapne seu Philomena mihi.
Ter quinos (neque enim plures) impleureat annos,
Vix fuit amplexu digna puella uiri.
Illa in terram oculos lacrimis humecta tenebat
Et mentem misere durus habebat amor.
15
Vultus erat, qualem facit ipsum affata parentem
Aut Venus aut patrio uertice nata dea.
Cetera non uidi : sed que manifesta patebant,
Indicium pulchri corporis ora dabant.
Tum "mea nympha, precor" (germana uoce locutus:
20
Barbariem docuit me Basilea prius)
"Quis te casus habet ? que te fortuna remotas
Ignaram lingue cogit adire domos ?"
Illa proci lacrimis motam se et fraude relictam
Et que pretereo plurima damna refert.
25
"Heu forme miserere mee, miserere iuuente,
Hei mihi ne noceat si pia forte fui.
Te sequar. In casus ueniam quoscunque uocabis,
Si qua mihi tecum gracia" dixit "erit."
Non sum marmoreus nec tigride natus, ut ipsis
30
Non mouear precibus, non mouear lacrimis.
Ergo iter obuerto. Hic obliqua est semita quam nec
Plaustra petunt, quam nec sepe uiator adit.
Hac iter ad portam, que iuncta est principis arci
Et uetus externa nomen ab urbe trahit.
35
Huc agor et pone sequitur mea nympha, meum cor,
Vinxque meum crebris passibus equat iter.
Ventum erat ad medium, silua cum prodit opaca
Et tacitus post me faunus abinde uenit.
Hanc rapit et lucis amplexam condidit atris:
40
Me miserum! Nec post uisa puella fuit
Vt fleui! Vtque oculis largus defluxerit ymber,
Quid referam? Volui dilacerarae genas.
Haud aliter raptum dilecte coniugis Orpheus
Sensit et irato pectore fata tulit.
45
Sed quid flere iuuat? Fatorum immobiils ordo est
Nec superum nostras audiet ira preces.