47. doctrina carminum et versuum,
qui tali nomine nuncupari merentur,
ad Nicolaum Papam V
Accipe primitias et delibamina quaedam
Temporis adversi quae meus annus habet.
Insomnis intus febres agitare solebam
Carmina, quae somnum surripuere meum;
5
Surreptumque suis sic infixere medullis,
Vt dormire magis quam vigilare velint.
Si somno careant aegri, si languida volvunt
Membra thoro et fessis vix datur ulla quies,
Carmina, quae tali sunt evigilata cubili,
10
Nescio si versus nomen habere queant;
Si non illud habent, ea somnolenta vocentur,
Donec eis dabitur pervigilare nimis.
Luciferi ante ortus experrectura cubantes
Carmina si fuerint, vivere posse puta;
15
Si nequeunt vigilare neque expergiscitur ullus
Sensus acutus, hebes sed gravat illa sopor,
Torpida ad interitum ibunt perniciemque latentem
Sunt habitura, crocum aut dilacerata tegent.
Carminibus cunctis non sat vigilare, sed illa
20
Morte silente decet solicitare viros.
Alliciant cantu pueros iuvenesque senesque,
Nec pigeat cithara detenuisse deum.
Taedeat illa tamen si non surrexerit ullus
Ante diem et mentem solicitarit ovans.
25
Talia ni fuerint, tinea rodentur et inde
Iam sunt ad paucos interitura dies.
Illis vigilia est opus et mihi claudere ocellos,
Si quod honoratum nomen habere volunt.
Lapsibus oppositis nos aegrotare videmur:
30
Haec perimit somnus, me vigilare nimis.
Et pretiosa mihi medicina est morbus eorum;
Qui mihi morbus obest est sibi tota salus.
Vna ope tu poteris binis succurrere morbis:
Aufer eis somnos, quos mihi cede, precor.
35
Si mihi dulce, Pater, dulcem somnumque quietum
Aut si oculis nostris otia tuta dabis,
Incolumis qui te colit et tua numina adorat,
Ingenium et mores integra semper erunt.
Grata quies oculos poterit submittere nostros.
40
Versibus unde queat nomen adesse suum.
Tunc potero cantare tuas per saecula laudes,
Et memor et gratus muneris ipse tui.