33. transfretatio coepta Panhormi,
absoluta Puteoli decimo Kalendas martias,
ubi continentur laudes Alfonsi regis magni
Regia me postquam suscepit celsa triremis,
Cui bellaturae Lipparis arma tulit
(Quae tunc est nostrum vectura in proelia regem,
Cum petet Eoos regna beata Syros;
5
Quam superare potest, dum pandit carbasa ventis,
Qua melius pelagus nulla carina secat),
Quam primum ascendi, venti adventare furentes
Adversi et pellunt aequor ad astra maris.
Pons mihi securus fuit irretitus eundo
10
Et clausere meum pontus et eurus iter;
Circius et boreas vastas fregere procellas,
Et cum saxa sonant, unda refracta cadit;
Circumsaepta fremit quam multa grandine et imbri,
Et tonitru et nimbis regio plena manet;
15
Qui virides cingunt, veluti sua pergama, montes
Vrbem, sunt tecti nocte sequente nive.
Excelsi montes faciunt nos frendere, namque
Algentes sufflant frigora magna nives.
Frigore vexati magnos percingimus ignes
20
Et colimus sacros quaeque caterva Lares.
Africus atque notus sunt nisi evertere pontum
Et salsas dulces efficit imber aquas.
Concitus atque ictus crebris conflictibus aer
Mugit; adhuc resonant concava saxa metu.
25
Interea optabam pulsis tot flatibus austrum,
Vt rectum et tutum prora secaret iter.
Pulverea accumulat nimia caligine nubes;
Expansis alis praecipitatus adest,
Qui mare, qui terras, qui totas turbidus undas
30
Vertit, et e fundo saltat arena salo;
Irruit et duros nimio stridore rudentes
Hanc tamen in portu si navita crederet austro,
Concutit, et titubat tota triremis aqua.
Vidisset superos versa carina deos.
35
Sed postquam vires furibundus perdidit auster
Atque abiit pelago saevior ira sui,
Fit mare tranquillum, sunt venti circumeuntes,
Nulla quibus dubiis est adhibenda fides.
Pacatum ventis magnum sulcavimus aequor
40
Et velo et remis magna carina volat.
Vstica nos tenuit, dum fit combustio Phoebes;
Per geminos pisces Luna trahebat equos.
Nocte sequente Africus nos est comitatus euntes
Et pariter validus nocte dieque notus,
45
Ingentesque maris montes transnavimus; inde
Cumaeos portus docta Sibylla tulit,
Et retulit foliis, veluti mos unicus illi est:
"Credite, Lipparei, prima triremis erit;
Neptuno et ventis haec praeceptura videtur,
50
Quum fuerit regis pondere pressa sui;
Illa sibi fluctus remis supponet eunti
Et velo, reges supprimet alta reos.
Quaestor adest, nummos potuit quot ferre ministrat,
Nec dubitat saevas mille subire neces;
55
Desus adest, Graffaeus item, qui puppe gubernant,
Qui vitam ventis opposuere suam,
Vt maiestati sacrae servire deoque
Possint et numen iam coluere suum.
Sed si forte alia maiora oracla velitis,
60
Quae ponto et terris exiget iste deus,
Si quota pars orbis pedibus subiecta futura
Scire libet, primo sacra piate Deo".