29. exhortatio, ad movendum bellum iustum
contra Syros, qui Terram sanctam occuparunt,
ad Nicolaum Papam V
Si quis forte roget qua sit ratione gerendum
Imperium, Augusti nomen habere putet.
Quid fundare novas aut amplificare pusillas
Aut urbes proprio iure tenere iubet?
5
Moenia sancta suo sunt expugnanda labore,
Quae possessa diu perfidus hostis habet
Aut quae iam nostra sub relligione manebant,
Aut si qua infidis pergama rapta videt.
Barbara gens pereat, pereant qui bella retardant,
10
Quae poteris contra iusta movere Syros.
Nulla prior sacris accessit gloria rebus,
Quam poteris titulis accumulare tuis.
Eia age, frange moras; nam nec violenta movebis
Proelia, natura non fugiente necem.
15
Sponte sua venient; venient non forte vocati
Quos aluit reges unica nostra fides;
Et transalpini venient sine munere reges
Atque duces quibus est oppida parva focus.
Pauperis est animo fixum sua pignora Parthis
20
Vendere et uxorem, si qua pudica manet.
Cum caput in terris, tua cum sit prima voluntas,
Ipse quid expectas? Erige signa crucis!
Quanta mala eriperes! Et quanta strage careret
Nostra fides! Quanto stercore munda foret!
25
Nam quae cruda solent immittere bella fideles,
Vltrices vertes ad tua signa manus.
Pax tranquilla tuos fidos sine fine tenebit,
Vnde tibi aeternum nomen adesse potest.
Tunc tibi, dive pater, divina poemata nectam
30
Cantaboque pari proelia iusta pede
Et simul heroes et regia bella ducesque,
Si fuerit mores turma secuta tuos.
Fama perennis erit cunctis tua castra secutis;
Numine namque tuo splendida semper erit.