28. congratulatio dignitatis supremae
ultimaeque laudes de rebus gestis
Pro! Deus in terris, cui tanta potentia regum
Atque ducum paret, Caesaris alta subest
Et quicquid magno et salso est a gurgite cinctum,
Sis felix, felix: te duce scisma ruit.
5
Nullum maius inest monstrum et letale venenum
Ecclesiae, humanum corruit unde genus.
Scisma cadens inter cives populosque ferendum est,
Firma suo regi si datur una fides.
Si caput arripuit grave et insanabile vulnus,
10
Ni fuerit cervix secta bipenne mala,
Dissidia et plebis rixas et iurgia princeps
Castigat, si non conciliare potest.
Diviso templo geminum caput esse necesse est:
Vtrumque istorum iusta fovere putant.
15
Si facile est multos cives coniungere in unum
Discordesque animos inde tenere manu,
Vix synodus poterit pastores iungere binos,
Alter ut alterius det sua colla iugo.
Evertunt hereses populos et vota potentum;
20
Scisma sequestrat eos a meliore sinu.
Ambigitur quis peior homo: qui mittit ad ignem
Tot populos aut qui pellit ab aede bonos.
Gloria magna tibi, quam non habuere priores:
Vnio namque tuo tempore facta fuit
25
Immensamque tuis veniam feliciter annis
Addidit omnipotens, vota suprema, Deus.
Vnio cum venia duo sunt clarissima mundo,
Quas supra optari res bona nulla potest:
Vna ministrat opes, pacem vitamque quietam,
30
Altera laeta Deum, sidera et astra videt.
Vnam forte alii, geminas tu solus adeptus;
Famam hanc extingui tempora nulla queunt.
Venit ab extremis hominum pars maxima Romam,
Ploeripedes celeres ulterioris humi;
35
Eoi venere, austri gelidique triones
Et zephyri, quartas quas tuus orbis habet,
Atque inter medios homines misere canentes
Tellus quaeque suos et plaga quaeque suos.
Nocte sub ingenti parvo et sub sole morantes
40
Iurant astra suum deposuisse situm.
Est conata tuam faciem vultumque videre
Parrhasis et nequiit pondere pressa suo.
Laudibus addo tuis: orator principe ab Indo
Missus iter vetitum transiit atque novum.
45
Res mira audita est nullo neque tempore visa,
Postremis Indis has patuisse vias.
Abbatem fluctus Siculas divertit ad oras:
Acceptus patria non sine honore fuit.
Lauta fuere suo placido condita sapore
50
Fercula, diversae complacuere dapes.
Fine epulis posito et quae praebet mensa secunda
Expletis, cecinit quae iubet alma fides.
Convenere viri nostri, statuere coronam
Et cupidi quae fert India mira rogant.
55
Hic sermone suo, mediante interprete, fatur
Armatos barrum ad proelia ferre viros;
Maioresque canes nec non genus omne luporum,
Denique erat nostris grandius omne pecus.
Sincipitis medio affixis cornibus unis
60
Est fera, quae volucres unica vincit aves.
Maxima quaeque refert animalia vivere terra;
Et quae pontus habet grandia monstra natant
Diversa in specie nostris; hic nescius audet
Dicere quam maius non variatque minus.
65
Thus et ebur sileant illaque opobalsama quis non
Concretum est lac vel sua gutta natat.
Plurima praeterea redolentia aromata, gemmae
Et lapidum species grata colore suo.
De Phoenice parum; de Nilo multa recludit
70
Codicibus nostris consona verba nimis.
Enarrat fontes magna virtute feraces,
Vix Siculi credunt, qui uberiora tenent.
Vnius scatebras describam, limpida cuius
Ab radice Aetnae frigida bullit aqua.
75
Intense nigrum capiet tela alba colorem
Mersa sub hac: vidi haec experimenta probans.
Extat Agrigenti species salis: igne repostus
Liquitur at refugit vel crepitabit aqua.
Tandem ego: "Fare, precor, vestro de principe verum
80
An fictum quicquid fama perennis alit?
Relligiosus homo fertur vitaeque sacerdos
Caelibis, uxoris pondera nulla gerens.
Reges atque duces magni sua sceptra verentes
Subiecti et solus pace gubernat eos".
85
Dixit: "Habet natos et pignora cara probamque
Vxorem, generos ingenuasque nurus.
Esse sacerdotem, cui nulla potentia compar,
Verum est, et reges sub iuga colla tenent.
Indus ab his Indis venio; sub principe tanto
90
Dego; mei reditus sit comes ipse Deus.
Antoni sancti gracilem mea dextra bacillum,
Laeva crucemque gerit, pondera grata mihi".
Post haec plura refert quae non sunt digna relatu,
Pace viri, surdis auribus illa meis.
95
Quando redire meus poterit pes lapsus ad Indos,
Qui tot per leucas distat ab Vrbe tua?
Mercurio similis, talis qui nexuit alas,
Necte tibi pennas, pes meus, atque vola.
Non opus est aura, remo pedibusque volantis
100
Fulmineo cursu dona petentis equi.
Ausoniam petito, felicia templa Deumque
Quem colis et supplex ad sua tecta redi.
En redii montes et flumina et aequora mensus;
Tam celeri penna nulla rediret avis.
105
Protinus Italicas cum sis regressus ad oras,
Incipe ab Ausonia dicere, si quid habes.
Italiam confectam odiis et ad arma furentem
Vidisti et regum et proelia longa ducum.
Auspicioque tuo cessarunt bella minaeque;
110
Reges atque duces pax tenet atque fides.
Pax tranquilla placet nec sanguinolenta ministrant
Arma; tibi excudit fulmina nemo faber;
Scorpio, funda, arcus, tormentum, blida, sagittae,
Hasta, aries, iaculum, pila, macera vacant,
115
Atque horum generum quibus est sua vita futura
Perniciosa viris arma sepulta iacent.
Quae, si quando Dei bellis vexilla praeibunt,
Resplendere suo lumine acuta voles.
Reiecta galea tutum te reddit amictus
120
Et quae circumdat magna tiara caput.
Non lorica tuos thorax nec protegit artus,
Alba sed ardentis stamine texta Dei.
Tu baculo templum, populos tu pace gubernas,
Romam, alias <urbes>, oppida, rura, focos.
125
Vberius laudes cumula, cape laudis acervos
Et laudum cumulis ditior unus eris.
Nil melius, nil maius erit, nil sanctius orbe
Quam Christum pedibus menteque corde sequi.
Eius sectaris vitam et vestigia mores,
130
Pacem quam cunctis iusserat ipse dari.
Nonne reservatas tibi per tot saecula laudes
Aspicis? Et merito: contulit ista Deus.
Vnio quem tollit propulso scismate? Magna
Quem venia? Ausonia est pacificata cui?
135
India, quae reges multos alit ampla potentes
Atque suus princeps, quos adivere pedes?
Expediam paucis ad quem confluxit ab omni
Parte orbis melius quod plaga quaeque tenet?
Et casura quibus inanibus vitare ruinam
140
Templa datum primis et meliora dari?
Maxima quae aedificas sacrata palatia Romae
Ceu troni superant tecta superba tua.
Te Pater aeternus multo ad maiora reservat,
Vt sanctos inter connumereris avos.
145
Annua festa tibi celebrabunt templa per orbem,
Interiment laudes saecula nulla tuas.