17. de ortu, obitu et vita larvarum
pro Sucino Bentio suo
ad Nicolaum Marchionem Estensem
Larvati dicunt, princeps animose, salutem,
Marchio, quos genuit desidiosa Venus.
Nos uno partu, nulli coniuncta marito,
Parturiit caeca lucida nocte parens,
5
Et nobis geminas facies oculosque quaternos
Confinxit celeri composuitque manu.
Hinc Lachesis timuit cuicumque revolvere fila
Per geminos fusos per geminasque colos.
Fata deam flentem sunt et miserata timentem
10
Et statuere uno funera nostra die.
Tandem nostra parens divos et fata rogavit,
Nec potuit lacrimis fata movere suis,
Sed sibi deflenti nos concessere renasci
Postque mori, annalis conficiendo iocos.
15
"Vita brevis sit, laeta tamen, sat mensibus unis,
Dixere, ut Lachesis stamina pauca neat.
Larva oculis oculos comedat digitosque nitentes
Cum digitis, crescat semper edendo fames.
Protea Vertumnumque patrem Dryopemque sequantur,
20
Censores habeant undique mille senes
Et dicant quaecumque velint impune loquentes,
Sive iocosa velint, sive pudenda velint.
Bacchus avus: celebrent sua dulcia templa nepotes
Larvati, epotent munera lauta patris".
25
Cum spatium vitae breve sit, Venus ipsa medetur
Huic morbo cantu, saltibus atque lyra;
Et nos edocuit citharam sua verba sequentem
Artificesque pedes organa docta sequi,
Et iussit nos tela pati, quaecumque Cupido
30
Coniceret: nobis dux fuit ipse datus.
Nos monet hoc versu noctuque dieque canendo
(Aspera non illi vox neque rauca manet):
"Si vixit paucos, multos si vixerat annos,
Saxeus ille fuit, qui sine amore fuit.
35
Nil Iove maius erat, nil et Iove maius habetur:
Coepit amare puer, nec sine amore senex".
Sed quoniam nobis est vita brevissima, ludos
Ipse velis, festos et celebrare dies.
Marchio concelebra, heroum clarissime princeps,
40
Qui laeta efficient funera nostra iocos.
Formosae pulchraeque petant tua tecta puellae,
Est quibus aurata et candida vestis honos,
Et cunctae Veneres, tua quas Ferraria nutrit,
Et si qua auratis vestibus una decor,
45
Vt digitos digitis possint coniungere nostris,
Ad citharam ut possit quaeque movere pedes.
Haec si praecipias, ex Gaio fonte Camenas
Traducam ad clari brachia longa Padi.
Maiorum laudes, titulos et gesta tuorum
50
Illustremque domum et te, Leonelle, canam.
Dii tibi dent quaecumque velis, quaecumque rogabis:
Asper qui fuerat sit tibi mitis Amor.
Dii te perpetuent, cuncta et per saecula laetum
Reddant, nec subeat vita beata necem.
55
Vnum oro: nostros iocundo lumine versus
Perlege; Sicanios incipe amare viros.