16. congratulatio de pace ad Leonellum Estensem
Non nisi de sancta volui, clarissime princeps,
Pace loqui nostris versibus atque iocis.
Pax tranquilla tuos populos sine fine tenebit:
Tu pius et verus pacis amator ades.
5
Fortis es et iustus non iusto tempore princeps,
Quem tibi subiecti numinis instar habent;
Tu iuvenis natu, sed prudentissimus heros,
Tu regis imperiis regna paterna tuis;
Atque ita tu populos, cives gentemque gubernas,
10
Vt videare tuis anteferendus avis;
Atque ita tu cunctis dignos largiris honores,
Vt te divinum quilibet esse putet.
Est opulenta viris urbs haec Ferraria multis:
Hospitium pacis te duce semper erit.
15
Non minus et patris semper fuit aucta triumphis
Tellus finitimis invidiosa locis.
Hesperia de gente truces mortale duellum
Expleturi hostes hic habuere locum.
Indixere diem pro se sibi quisque tyrannus:
20
Armati veniunt ad fera bella viri;
Dumque animus dubio, dum mors vicina videtur,
Divisit sapiens proelia voce parens:
Quos neque magna ducum nec magna potentia regum,
Hos potuit genitor conciliare tuus.
25
Adde quod et Latiis erat exitiale periclum
Vrbibus et multis bella futura malis,
Et populi atque duces accingebantur ad arma
Atque erat Italicis una ruina deis
Ni pater illustris tecum posuisset opimam
30
Pacem inter Venetos anguigerumque Ducem.
Conticeo proavos quibus exornaris ab aevo,
Vnde Estense genus, quis, Leonelle, parens.
Magnum opus et magnas res scribere non sine magno
Ingenio et nostrum quam puerile vides.
35
Sed si forte meum nunc fortunatius esset
Ingenium, canerem teque tuamque domum.
Gaudeo quod studiis, rarum est hoc tempore, princeps
Deditus humanis clarus et eloquio es.
Maecenas obiit, simul oppetiere poetae;
40
Sed tibi nascetur, dive, poeta tuus.
Est opulenta viris urbs haec Ferraria multis:
Hospitium pacis te duce semper erit.
Est Baccho Cererique etiam gratissima; Phoebus
Hanc amat hancque colit hancque tuetur Amor.
45
Tantis culta deis visa est mihi dulcis; amavi
Hanc urbem, placuit mosque genusque suum,
Vt nulla sub parte poli perpessus iniquas
Tot fuerim poenas totque timenda mala.
Res mira, et nostris non est audita nec ullis
50
Temporibis, volui quot fera bella pati.
Audi et vera leges quot sunt discrimina amantum
Quotque viae et quantis subdita vita malis:
Pro nihilo faciunt et mille pericula, mille
Mortes atque volunt mille perire modis.
55
Haec mihi nota via est per quam vestigia movi
Saepius et vidi quam sit amara via.
Si tantis adiecta malis est vita, voluptas
Vna subest illi, quae mihi pluris erat;
Haec erat ut facerem placidam facilemque puellam,
60
Vt veniat domina sub dicione mea.
Post multos luctus, lites saevosque labores
Pax tranquilla fuit non habitura modum.
Et iuvenes pacem retinent pacemque puellae:
Si quid agunt, pacis omnia plena vides.
65
Pax tranquilla tuos populos sine fine tenebit:
Tu pius et verus pacis amator ades.