9. ad Leonardum Arretinum
Mos erat antiquis, sua quom trutinare volebant
Ingenia, ad doctos saepe coire viros.
Marcum non puduit sapientem audire Catonem
Multaque Aristotelem turba secuta fuit,
5
Te sequor: es toto vates celeberrimus orbe,
Orator summus, rhetor in arte prior.
Arretine, fave, te tamquam numen adoro:
Namque tibi placidam cessit Apollo liram.
Paeniteat nec te blando legisse libellum
10
Lumine, nec nugas inde dolare meas.
O utinam de te possem componere versus,
Quales Virgilius Callimachusque tulit!
Si ad Maecenatem veteres scripsere poetae
Carmina, Maecenas carmine dignus erat.
15
Si sunt grata animo quae scripsi verba, perennis
Auspice te vivam tempora multa senex.
Ergo vale, et nugas, postquam limaveris, edam;
Si minus, in cista clausa papirus erit,
Quae cito si tinea non obtundetur iniqua,
20
Vestiet ex chartis pharmacopola piper.