Egidio Gallo de viridario Augustini Chigii vera libellus 1

Testo base di riferimento: Mary Quinlan-McGrath, 1989

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


Dum variis hominum mens fertur in ardua curis:

Sollicitatve animos Patriae servare quietem:

Iure fatigatos optant componere sensus

Vere novo: subeunt solem: vel opaca sub umbris.

5

Quantum habeant veris: Quid polliceantur Aprici

Temporis, hic igitur referam: et solatia quae sint

Hic ubi molitur Viridaria Chigius Heros.

Tu tamen alma Venus, roseo quae In vere serenos

Sola dies pandis: Vati quoque pande furorem:

10

Vt tua securo Celebrentur tempora Cantu:

In quibus illa locis, Quave in regione reserves.

Qui sacra Romane dederat primordia genti

Iam sua Romuleo Primus compleverat Anno

Tempora Bellipotens: extendere iam sua Taurum

15

Cornua: et optato producere vere decebat

Serta: et odoriferas viridanti flore Corollas.

Ecce tenebroso fulgens Aurora sub Axe

Enixa est aperire diem: Iamque undique Coelo

Fosphorus inter tot placidissima Sydera nobis

20

Gratus, Apollineis radiis veniebat aperto

Praevius: et caros Titan dimittere soles

(Quos ante hac Nimbosa dies: Coelique Tenebrae:

Canaque brumali tempestas aethere clausit)

Nititur: et glacie restrictam solvere terram

25

Tunc inter reliquas: olim quibus inclita nomen

Principiumque dedit Materque verenda Quirini:

Vna verecunda facundior arte loquendi:

Et matronarum rebus seu sanguine pollens

Ad socias sic orsa fuit: convenerat olli

30

Matronarum acies miris ornata lapillis

Vt sacra Romano Veneri de more reponant.

Illa igitur sic fata: Quid expectare sorores

Quidve iuvat solitos Veneri remorarier ignes?

Thuraque: adoratamque deam praecingere gemmis?

35

Expoliare iterum: niveoque lavare liquore?

Atque ornare iterum bacchanti murice et auro?

Hoc meruit veneranda Venus. sua munera Mavors

Mense suo vidit. quod fundamenta Quirinis

(Vt referunt) dedit: et nostrae pater extitit urbi:

40

Ilia compressu sic testificatur ad undas.

Primus honos igitur Marti, nostroque sub anno

Thura patent. Sed non genitor magis ille colatur

Quam genitrix Venus: et Romani nominis Auctrix.

Illa deam (quam nos pure, sancteque veremur)

45

A Troia in latium, Romanaque Moenia Vestam

Diva tulit: gnatumque unum per aperta viarum

Et maris hyberni. Certo discrimina tutum

Numine quesitas tandem conduxit in oras.

Inde genus: gens inde suum fert martia nomen:

50

Inde Rheam gradivus amat: gradivus amata

Et fruitur: geminoque et sancto pondere pressit.

Nostrorumque etiam facta est Rhea mater Avorum.

Aut nos frustrantur recitata parentibus olim

Et latii et Romanarum primordia rerum:

55

Aut merito datur hic mensis: seu mensis honores

Romiparae Veneri: sive hoc adiungite matres:

Si Dea deliciis: sive est data gratia formae.

Quid ni ergo hunc Veneri sacrum socio agmine mensem

Verque novum celebrare novo properamus honore?

60

Vere novo ecce patet quaevis elegantia: quaevis

Daeliciae: suaves violis sparguntur odores:

Purpureisque rosis: ostentant caetera gemmas:

Cernitis ut cuicunque sit addita gratia formae?

Vix ait haec. surgunt omnes: foeliciter omen

65

Excipiunt: subitoque simul clamore canebant:

Da foelix: faustumque Venus: da matribus omen:

Et da Romanis rebus foelicius omen

Perpetuo niteant: Candens aperitur ut annus.

Extemplo proprios quecunque reversa penates

70

Accelerat vario Veneri redimicula luxu

Ferre: aliae celeres modo vasa argentea sacram

Pura parant lotura Deam: nune una virenti:

Altera nunc myrto carpunt nectuntque coronas.

Vndecima Romae quondam regione (parentum

75

Si qua fides vera est) que sese extendere passu

Vndecies potuit milleno: Maximus inter

Caetera Circus erat: Venerique micantibus illic

Semper adusta focis: semper calefacta Sabaeo

Thure sub aurato fulgebant pariete templa:

80

Ergo alacri templum tunc formipotentis adibant

Matronae vultu: decretaque vota ferebant.

Suppliciter subeunt: sanctoque aspergere rore

Tempora sub niveo velamine tecta laborant:

Atque humili flexe venerem cervice salutant:

85

Calfaciuntque focis Myrto crepitantibus Aram.

Interea egreditur divae templique sacerdos.

Accepit matres: vultuque accepta lubenti est

Matribus: et tanti in medium deducta senatus

Occipit ore loqui. Res est operosa sorores

90

Quam nunc aggredimur: sed si qua est nescia tanti

Muneris, audite. atque animis haec figite vestris.

Sacra parature veneri sumus: hoc sua tempus

Sacra petit. Quod faustum et foelix, dicite. Foelix

Dixere una omnes, faustumque sit. Illa repente:

95

Non sunt haec parvi quae vos modo iura momenti

Romanae colitis: sed habent data pondera rerum.

Arva suas segetes: vel si redolentibus herbis

Prata reflorescunt varios latura colores:

Si sata depulsis nivibus, glacieque soluta

100

Luxuriant: pinguique solo sperantur Aristae:

Et quas eripuere hyemali flamine venti

Arboribus reddunt haec si nova tempora frondes:

Si color hic: laetique dies: si surgit in anno

Haec aetas: Venus arboribus frondesque: satisque

105

Alma facit gaudere solum: Venus addidit anno

Aetatem: pulchrosque dies: pulchrumque colorem:

Dicite mecum igitur: que faelicem incipis annum

Da faecunda Venus, foelix procedat ut annus.

Dixere una omnes. Sequitur tunc magna Sacerdos.

110

Linthea nunc placidis sperant si tendere ventis

Nec vada formidant ratibus prorumpere ponti:

Hoc Venus alma facit: facit hoc materna quietas

Vt freta dent nautis orbem lustrantibus undas.

Addite: pro nivea soleat si forte iuvenca

115

Taurus in atrocem extensis concurrere taurum

Cornibus: alteriusve fero ferus Arietis Aries

Marte sequatur ovem: melius sive addite Matres:

Si genus hoc: si nos etiam: seu cetera mundi

Turba hominum: si Romulidae gaudere nepotum

120

Posteritate solent: vel Matres addite maius:

Si quando ad superos defertur in arce Quirinus

Visus olympiaca: si quos excelsa Tonantis

Vidit semideos: vel maius dicite: si quos

Aula Deos recipit quorum delubra veremur:

125

Hoc Venus et Veneris proles bene culta crearunt.

Si tamen hoc novisse libet dicemus aperte.

Sit licet imperii Mavors pater atque senatus.

Ille ferox tamen est, ille est crudelis et armis

Sanguineis inter turmas aciesque vagatur.

130

Saevitiam Venus alma dei, saevumque furorem

Mitigat. hac igitur Martem ratione sequuta est.

Ergo ubi tam sacrae vobis patefacta Diei

Causa fuit: mecum una omnes assurgite: primum est

Expolianda venus: Puroque lavanda liquore.

135

Confestim surgunt matres: alieque ministrant

Vasa lavature Venerem: Pars una coronas

Siccaque praeterito demunt appensa sub anno

Myrtea serta: aliae removent redimicula collo:

Nudaque tam nitido patuit Dea corpore: Quantum

140

Nulla fuit phrigii Pallasve: Sororve Tonantis

Iudicium passura ducis: neque candida Phoebe:

Thuricremis micat ara focis: combustaque odore

Sub testudineo fumant altaria tecto.

Olli cana Senex semperque tuenda Sacerdos

145

Flexa genu coepit, tacuere: ambasque sub axem

Extulerunt bona turba manus: si casta lavaris:

Si sancte pureque Venus: si laeta lavaris:

Et nos si caste Dea te pureque lavamus:

Sic duce te foelix Romanos abluat annus,

150

Tunc omnes: foelix Romanos abluat annus.

Postquam lota Venus fumoque aspersa recenti:

Nunc aliae calathos extendunt flore nitentes

Purpureisque rosis violisque: et prata virentem

Si quem Narcissum peperissent, aut Iacynthum:

155

Nunc niveas aliae vittas: auroque decora

Tegmina: luxuriosa etiam redimicula in Ostro

Purpureasque addunt vestes quae pura sacerdos

Omnia et innocuis manibus succincta recepit.

Et fronde ornabat Veneris caput orsaque sic est.

160

Si tu diva Venus nobis viridique piaque

Fronde coronaris: si te casteque pieque

Fronde coronamus: da toto laeta Quiritum

Fronde decorari Victrici tempora in anno.

Dixere ille etiam: da toto laeta Quiritum

165

Fronde decorari Victrici tempora in anno.

Praeterea eximiam gemmis auroque rigentem

Imposuit Pallam, Variisque coloribus: addunt

Dona focis. fumoque omnes et pura sacerdos

Circundant humilique Deam sic voce precantur.

170

Excipe casta Venus, quos supplex obtulit arae

Et tibi Troiano quondam de sanguine turba:

Excipe sacra Venus tibi quos sacramus odores:

Vt tu purpureo nunc es redimita colore:

Vt nunc aspirant bene olenti opobalsama collo:

175

Suppliciter da quod petimus: da totus ut annus

Daeliciis faecundus eat velut incipis illum.

Ast ubi eam celebri soluerunt munera cultu

Hoc agite o matres quod sit de more, sacerdos

Inquit: vos etiam vitreo sub fonte lavate.

180

Omen inest undis: et habent sua munera lymphae:

Iuraque caeruleis Veneri sunt debita in undis:

Caeruleis aphrodita Venus quia nascitur undis.

Nulla mora est: properant omnes: sed praevia passu

Sancta senex venerando incedit: et optima tendit

185

In loca: quae vitreis oppleta liquoribus humant.

Quam iuvat ornatas olli facto agmine matres

Laetaque sub viridi praecinctas tempora myrto

Denudare humeros: et sidere corpora tuto

Nuda loco: atque prius fortunam thure virilem

190

Excolere: illa viros in tanto munere caelet.

Ergo humeros postquam nudataque membra lavabant

Audiit aetherea dum staret in arce precantes

Alma Venus neptes: nec erat res parva tumultu:

Praemia nec fuerant tanti occultanda diei:

195

Sed quae Romanus populus: Romana propago:

Romanique patres: pueri innuptaeque puellae

Floreque virgineo nondum maculata iuventus

Communi in templis Veneri venerentur honore.

Interea flammatorum iaculator amorum

200

In medio astiterat, superis ubi praestat Olympus

Ambrosiam: et liquidum dulcissima pocula Nectar.

Erexit sublime caput, circum omnia lustrans:

Ardentesque oculos hylaris quacunque ferebat:

Ardentes oculos: heu gens insana: quid illum

205

Creditis ignitas sub nullo lumine flammas

Torquere: o cecum et semper variabile vulgus:

Non sic occiduas (si unquam tamen occidit) oras

Rimatur radians solari lampade Titan

Sunt velut huic vigiles vigili cum lumine flammae.

210

Ergo ubi diffusas, liquidoque liquescere fluxu

Vidit sole nives Asiaeque Aphricaeque sub altis

Montibus: Europaeque etiam. mitissima certe

Europa. ut quam sit ratio placidissima in omni

Barbarie: Europa hoc tanto sit mitior illis.

215

Extemplo, quae nam genitrici erit aptior aetas?

Quaeve dies, inquit, iuveniles implicet arctus

Promptior? et miseros in pectora concitet ignes?

Haec est apta dies fugientem rure puellam

Saxoso ascensu, Clivove sequatur amator.

220

Haec est apta dies: Caeratis dura tabellis

Vulnera et ignitos ardens deploret amores.

Haec est apta dies: vario contexta colore

Florea serta suo det candida Nais amanti:

Ast ego qua teneor genitricis in agmine princeps

225

Desidiae? vel quae a solitis me distrahit armis

Causa? quid errantes passim nullo ordine nymphae

Gramineis gaudent secura vagarier agris

Turba? quid a Satyris Faunisve procacibus errant

Intrepidae? quor septenis compacta cicutis

230

Fistula iam nullo dat pastoralia cantu?

Quidve adeo incassum Veneri obsequiosa iuventus

Vndique marmoreo spatiantur pectore matres?

Has oculo nisi pervigili passuque sequaci

Sollicitet Gens nunquam attriti temporis harpax?

235

Est igitur riguisse satis contracta virorum

Membra gelu: atque animos tremulo torpore sepultos.

Discant nune trepida facie pallere sub aestu:

Discant iura meae sub aprico tempore matri

Tradita: et in gelido succensas pectore flammas

240

Ferre simul: parvi pendantque Cupidinis arcus.

Sic ait et subito alarum quatit aera plausu:

Plausu, qui tenues auras diffudit in orbem:

Auras, quae nimii difflarunt ponderis ignem.

Tunc Tellus commota fuit: tunc omnia sylvis

245

Extulerunt caput arboreis animalia, primae

Naturae nimium dulces optantia motus.

Cunctaque cuius vis puero plaudente iuventus

Est calefacta plagae: Tunc miscent aequora pisces:

Summa petunt atque ima maris, proprioque iocantur

250

Iure simul. Tunc Nereides: Tunc concutit imo

Aequore Ceruleos Vultus, crinesque virentes

Laeti Neptunnus Saturni diva propago:

Et dum etiam accenso purgabat Apolline plumas

Plurima querit avis tunc nidificare: et aperto

255

Acre demissum interse sentire calorem.

Et tunc intento volucrum Regina tonantem

Prospicit ore Iovem, Si quos Ganimedis amaret

Amplexus. Tunc Iuno ardet fratremque virumque.

Quin et tartareo surrexit poste Trilinguis

260

Ianitor: ut placitura deo Proserpina si qua est

Plutoni: ante Deum quovis ferat impiger arma:

Haec videt Alatus summo de monte Cupido:

Disponique animos hominum ad sua vota volutat.

Ergo alacer quantusque potest, sese extulit alte

265

In patriam et pulchrae sanctissima limina matris.