Egidio Gallo carmina, 2

Reference basis text: Mary Quinlan-McGrath, 1989

Editing of the digital edition: Annachiara Barizza


2. Gallus ad invidum

Laesus eris: nec me latet invide: si qua laboris

      Charta mei faciles sit subitura viros

Laesus eris, nostrum si forte, poeta, per aures

      Ire tuas poterit nomen et unus honor.

5

Sed quid ego hoc? aliqua si me ratione, meosque

      Invide, Musa cupit sistere posse dies?

Sed quid ego hoc? genio dum prospicis ocia foelix:

      Nocturnis ego sim sollicitatus aquis?

Sed quid ego hoc? Tu me lacera: Tu carpe Cachynno:

10

      Scribam ego quae laceres, sed placitura bonis.