Giovanni Arnolleto di Nevers bucolica 3

Reference basis text: W. P. Mustard, 1918

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


Nivernus

Fiscalis anne venis, noster congerro benigne?

Quidnam te nostros cogit penetrare recessus?

Gratulor auspiciis huc te venisse secundis;

Temporis auspicio melioris adesse nequibas.

5

Hic Pan multiiuges modulatur arundine cantus,

Casta Diana choros agit hic; comitantur eandem

Sacrae Vestales alia cum caelibe turba.

Hic concinna novem depromunt dicta Sorores,

In medio quarum cantat Patareus Apollo

10

Dulcisonamque chelyn stridente pectine pulsat.

Fiscalis

Non tam ferventi fessis ardore, Niverne,

Grata quies, celsae si contigit arboris umbra,

Quam tuus adventus, facies, manus oraque nobis.

Communes simul ac consultus liqueris agros,

15

Deprompsi questus duros noctesque diesque.

Saepe meus clamor pastorum cessit ad aures,

Cum te digressum per silvas voce sonarem.

Ecce etiam praedura lues invadit ovile;

Futtilibus sane contrivi tempus apinis,

20

Nulla labore meo tum commoda digna fuere.

Propterea maestus te terque quaterque vocavi

Felicem, miseris procul his qui cladibus esses.

At gravior de te questus mihi mole malorum.

Quapropter misere concussus sorte sinistra

25

Oppida frugiferum spectare Nivernica duxi.

En te convenio trusus tellure marique.

Istud saepe malum monuit nos ante cavere

Fatidicus corvus, si mens non laeva fuisset.

Nivernus

Ista tibi dudum dixi praesagia rure,

30

Cum pridem canerem tenui dictamina culmo.

Fiscalis

Hasce tuas crebro memini te ferre loquelas.

Praesentis Panos vox haec increbruit auri:

"Pastor, ad illustres (ne cesses) tende Nivernos;

Te deus aspiciet praesens inopemque levabit."

35

Quas ob res istaec tacita dum mente revolvi,

Clara Nivernorum decrevi tecta subire.

Molior ipse viam, supero vallemque iugumque;

Offert se tandem praeclara Nivernia nobis.

Porro pergenti subsunt mihi pinguia prata;

40

Illic occurrunt agnae per rura vagantes,

Hic pecus admiror nullo custode teneri.

O quam fausta, Niverne, dedit tibi sidera numen,

Ad tam felices quondam divertere campos.

Nivernus

Est mihi promissus qui tot miracula vincit,

45

Ille deus merito cui rura Nivernica subsunt

Quique pias Clarii moderatur Apollinis aedes

Pastorumque parens merito cognomine fertur.

Nempe favens doctis chelas pastoribus offert;

Quaerit ab exceptis non quis natalibus orti,

50

Sed qua doctrina cincti. Numeraveris omnes

Commodius spicas quam quot de sorte levarit.

Nil mortale refert, ut fortia gesta recludunt.

Prae cunctis amat hic Christum Christi quoque mystas.

Fiscalis

O felix numen tanto candore refulgens,

55

Cui data divino sunt rura Nivernica nutu.

Nivernus

Hunc decorat celebris Fabii prudentia Marci,

Non fuit Augustus donis fecundior illo.

Fiscalis

Tu propere nostros ad numen dirige gressus,

Illius ut laeti nos dexteritate fruamur.

60

Eia age, congerro, captans veneranda subire

Tecta pium numen demulce poplite flexo,

Atque dato dono Persarum more saluta,

Et gratus sistro Panos modulere sonoro.

Fiscalis

"Salve, percelebris clarorum doxa deorum,

65

Sacrae qui ferris paediae dulce levamen,

In quo praesidium virtus sibi clara locavit.

Exige florescens Pylii tria saecula regis,

Inter protectos abs te me scribe clientes".