Giovanni Arnolleto di Nevers bucolica 1

Reference basis text: W. P. Mustard, 1918

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


Pan

Eia age, sollerter mea percipe sensa, Niverne,

Haec olim siquidem non te meminisse pigebit.

Qui tueor constanter oves oviumque magistros

Te doceam qua lege regas teneras animantes

5

Quaque prius pulchre doctus bene vivere possis.

Ad Christum, lumen pastorum, ianua prima est

Vera fides, qua tu recte sentire iuberis

De Christo, non ore tenus sed pectore toto.

Volvas sacra novae veterisque volumina legis;

10

Illa fidem reddunt firmam pariuntque salutem.

Non te commoveat fluxo sic vivere mundo

Complures, usquam constent quasi non loca poenae

Tartara, nec sanctis caelestia regna supersint.

Indubie veniet quod praedixere futurum

15

Fata; Deum sic te veracem credere par est.

Tam verum nihil est quam quod dixere prophetae;

De Christo dictum quid quod non videris ipse

Impletum? Christus verum dixisse putetur

Esse gehennalis dicens tormenta ruinae

20

Claraque promittens fulgentis gaudia caeli.

Sed quanam par sit modereris ovilia lege

Accipe. Sole recens orto per pascua mitte

Omne pecus, dum constiterit tinnire volucres.

Sed non ante greges clausos emitte per arva

25

Quam fuerint celebrata pio sollemnia ritu.

Imprimis venerare Deum, tum faustiter educ

A caulis pecudes, ut carpant gramina labris.

Verum quando sitim Solis gravis afferet ardor,

Tunc nemori committe greges, tum protinus imum

30

Ad fontem deduc, nec non sine protegat illos

Interea quae frondicomae patet arboris umbra.

Ipse ubi declivi per prata tepescere Sole

Senseris, artatas pecudes emitte per agros.

Nocturni quotiens instabit temporis hora,

35

Cunctanter saturas pecudes ad ovilia trude.

At capias qua sint quaerenda viatica canis.

Est deus, o pastor, toto venerandus in orbe

Cognomen fecit cui candida Musa Parentis,

Quippe parens vatum, cuique est custodia fontis

40

Castalii, Niveris quoque cui moderamen inhaeret.

Eius vernanti praecingens tempora Phoebus

Fronde dedit citharam, nervos et eburnea plectra.

Hic Mavors cunctos tantum supereminet armis

Quantum praecellit radianti lumine Titan;

45

Tum summo subsunt huic rura Nivernica iure.

Excipit hic grato pastores pectore doctos.

Otia donabit vitae tranquilla beatae

Optabitque tuos cantus audire theatro.

Coram ipso meditata deo modulamina panges,

50

Scilicet ut factis Niverim decorarit honestis.

Vt tantum mereare deum, depromo pharetra

Mnemosynum quo te nostri meminisse iuvabit.

Hac te Marte meo compacta dono cicuta

Qua dimulcebis doctas concentibus aures

55

Ac tua fagineis sub frondibus otia ludes.

Hunc extolle deum cantu, dum rana paludis

Vivet aqua, dum tollentur lampyrides alis.

Proximus huic prudens Guido Bourgoinus veneratur

A cunctis; est qui te dexteritate levabit

60

Ille, nepos clarus celebrati quippe Parentis.

Primum consilio pollet pietatis honore,

Illustris patriae pater est et doxa Niverni,

Auxilio relevat, sorti succurrit acerbae;

Virtutum magnus cumulus, celeberrima gesta.

65

Dotibus exundans scatet hic Bolacrius alveus

Iura tenens docti fusa sub pectoris arca;

Vrbem consilio moderatur rite Nivernam.

Hic medica doctor praefulget clericus arte

Cuius praesidio morbo plerique levantur;

70

Borbonatus celebris tota diffunditur urbe;

Non fuit insigni maior quisquam pietate.

Causas contrectans promotor Sylvius astat

Aequali librat iuris qui singula lance.

Nivernus

O quantas par est tibi me persolvere grates,

75

Vt qui tam magna me dexteritate bearis;

Tantisper sacra constituam sollemnia templo

Ob nomen laudesque tuas, dum vita manebit.

Interea comitis satago veneranda subire

Ora, rei quo participem nunc reddere possim.

80

Gloria pastorum nullis lapsura diebus,

Digressus nostri venio laturus honores.

Mens mea fert Panos mandatis luce sequenti

Attentare vias, ut fertiliora subintrem

Pascua quae vernant dextra melioribus herbis.

Fiscalis

85

Care Niverne, volans propero discedere gressu,

Quo moliris iter? nec non quo protenus agnas

Trudis lanigeras, ac quaenam pascua quaeris?

Tene aliquantisper iuvat hac consistere terra?

Huius quippe scatent agri praedulcibus herbis,

90

Hic meditatur avis tenues componere nidos,

Squamosi sicco saliunt in litore pisces,

Pinguia perceleres hic agnae gramina tondent.

Nivernus

Fiscalis, his meliora ferunt regione virere

Qua late campos praeclara Nivernia profert;

95

Nota meas pecudes illuc per pascua trudo.

Fiscalis

Sicine communes aedes et iugera linquis?

Ah coeptam dimitte viam, ne Musula nostra

Te fleat, et monstrent hic infortunia fontes.

Nostri pastores ob te suspiria fundent.

Nivernus

100

Haec habitata diu dolor est, heu, linquere rura,

Sed celebris Panos me illuc mandata remittunt.

Fiscalis

Paulisper (rogito) libeat requiescere mecum

Atque referre tuam quaenam sententia mentem

Verterit, ac quaenam mutarit murmure Pallas.

Nivernus

105

Dum canerem gaudens his Fiscaliensibus agris,

Ad meliora vocans me pastorum deus aurem

Vellit; quas ob res huius mandata capesso.

Fiscalis

O quam dira moves, qui te committere sorti

Ausus sis, quoniam Rhamnusia singula torquet.

110

Forte cades, nec te quisquam pietate levabit.

Nivernus

Nanciscar fatis divum cui candida virtus

Ridet, pastores qui dexteritate levassit.

Nos huius clarum tollemus carmine nomen.

Fiscalis

Aequa refers; hoc multa manent te commoda ritu.

115

Verum paulisper nos ad tua carbasa vertas

Nec non (si qua tui comitis te cura remordet)

Tam facili carmen nobis modulere cicuta;

Molle quidem fuerit molli quoque dulcius aura.

Nivernus

"Alme deus noster, precibus si flecteris ullis,

120

Aspice nos ac da sacrati numinis aura

Posse frui, tutasque velis nos carpere sedes.

Qui geris eloquium pueris concinnaque verba,

Mulcenti perfunde (precor) mea guttura rore,

Excute torpenti squalens a mente veternum;

125

Non me segnities lentum damnosa moretur,

Nec latices sacros temnam lymphasque perennes

Fontis inexhausti; nam Trina Potentia pigrum

Odit, mortales hunc atra bile sequuntur,

Hunc premit (ut liquido constat) crudelis egestas.

130

Quapropter faveas praesenti numine votis,

Quippe favere potes (te freti solvimus oram

Litoream) navemque regas flatusque secundes.

Ante tuas aras pingues mactabimus agnos

Atque tibi semper laetum paeana canemus".

Fiscalis

135

Omnis Musa thymo tua fit mihi dulcior Hyblae.

Nivernus

Dum loquimur (capio) labuntur tempora sensim.

Hinc abeam par est, cum crastina fulserit aura;

Care, vale, noster congerro, Nestora vince.

Fiscalis

Felices iam carpe vias sedesque beatas;

140

Dilige me, carum redimens ut Castora Pollux.