Maffeo Vegio supplementum ad Aeneida, arg. 4

Argumentum 4

Terdecimo super assistens Turnoque favorem

Aeneas strato memorat positaque Latini

Spe belli pacem poscunt requiemque laborum.

Hinc meritum Aeneas victor diis reddit honorem.

5

Defletum Rutuli Turnum positumque feretro

Sublimi referunt patris alta ad moenia pompa

Regali. Daunus natique urbisque dolore

Percussus caelum miseris tum questibus implet.

Aeneas Teucrum atque Italum comitante caterva

10

Latinum accitus visit iunctisque hymenaeos

Laviniae celebrant votis et foedera firmant.

Indigetem Aeneam Venus inde ad sidera tollit.