Maffeo Vegio supplementum ad Aeneida, arg. 3

Argumentum 3

Hinc canit Aeneam post fortia facta beatum

A Laude hic, Vegius sua nomina dicta Mafeus,

Talis in eloquio, qualis fuit ipse poeta,

Altiloquus Maro: tanta est facundia vatis.

5

Laudibus immeritis non hic laudatur, amice;

Ipse potes equidem, si vis, cognoscere, lector,

Si sua dicta notes, si denique facta repenses.

Vocibus in primis sed nomina nostra notabis,

Brixia quem genuit tellus Saturnia pinguis.

10

Victori Aeneae subdit se Rutula manus.

Hinc superis grandes meriti redduntur honores.

Congaudet nato Aeneas sociosque solatur.

Morte dolet Turni senior bonus ipse Latinus,

Dumque urbis patriae miseranda incendia Daunus

15

Conqueritur, miseri patuerunt funera nati.

Conubium instaurat natae rex ipse Latinus.

Construit Aeneas tum nomine coniugis urbem.

Transtulit hinc natum placida sub pace regentem

Diva parens Iovis imperio astra ad summa beatum.