Maffeo Vegio supplementum ad Aeneida, arg. 2

Argumentum 2

Musae omnes gaudete, novus surrexit ab urbe

Laude Maro, Vegius sua nomina dicta Mafeus.

Terdecimum librum, quem morte nequivit adire

Virgilius vates, canit iste profarier ausus.

5

Alter Parthenias, dictu mirabile, pubes

Talia gesta refert credisque videre Maronem:

Victor ut Aeneas belli fuit, ilico subdunt

Imperio sese Rutuli. Datur inde per ipsum

Hostia lausque diis. Pariter congaudet Iulo

10

Ac sociis pro pace suis Turnique Latinus

Morte dolet. Patriae miseranda incendia Daunus

Eversae et cari deflet pia funera nati.

Conubium instaurat natae laetosque hymenaeos

Rex socer Aeneae genero. Gens utraque pacto

15

Foedere pacis ovat. Tunc nomine coniugis urbem

Instruit, et tandem placida sub pace regentem

Transtulit Aeneam Venus astra in summa beatum.