Maffeo Vegio supplementum ad Aeneida, arg. 1

Argumentum 1

Turnus ut extremo vitam sub Marte profudit,

Subdunt se Rutuli Aeneae Troiana sequentes

Agmina. Dehinc superis meriti redduntur honores.

Congaudet nato ac sociis memor ante malorum

5

Actorum pater Aeneas. Turni inde Latinus

Morte dolet. Patriae miseranda incendia Daunus

Eversae et cari deflet pia funera nati.

Conubium instaurat natae laetosque hymenaeos

Rex socer Aeneae genero. Gens utraque pacto

10

Foedere pacis ovat. Tum nomine coniugis urbem

Instruit, et tandem placida sub pace regentem

Transtulit Aeneam Venus astra in summa beatum.