Maffeo Vegio carminum appendix, 4

4. congratulatio victoriae pugnae navalis
et pugnae terrestris Vallis Tellinae
ad Nicolaum Piccininum

... Tu Bergomeis in vallibus arcem

Et duram valido domuisti robore gentem.

Tu genus indomitum sub Pulciferensibus armis

Bis fractum, propriis cum sedibus extinxisti;

5

Quo tantum in tutum concessit Genua facto.

Nunc proinde armatos exercens aequore naves.

Terrificat quot habet contermina moenia, Pontus

Parte alia Etruscis tantum tua fama sub oris

Crevit, ut e coelo missum te predicet omnis

10

Lidia, te populi desolatique Senatus.

Te trepidant, vix tuta sui munimine valli,

Florentina tuum reformidant moenia nomen.

Tu Tharri, tu Pontremuli, tu caetera in ipsis

Faucibus expugnata tua mille oppida dextra.

15

Et mille ornasti signis victicibus arces.

Tu Lucense solum tristi obsidione redentum

Servasti. Nec laetata est Florentia duro

Marte diu; cuius pauco cum milite multas

Profligasti acies; faustum et memorabile pugnae

20

Exemplum, dum non veritus trans fluminis altum

Ire vadum, laetas duxisti in bella cohortes

Verte inter et Tanagrum trans flumen capta recense

Oppida tot potuisse brevi tam tempore vinci.

Qua vero digna navalem laude triumphum

25

Prosequar? Omne suum Venetorum summa potestas

Et terra et mediis robur contraxerat undis.

Terra equites, mediis naves armavit in undis

Ausa sed incassum pulchram sperare Cremonam

Tu contra, pro quo stant coeli et numina pugnant,

30

Armatis totidem rexisti navibus ingens

Bellum, ipsis nunc primum in aquis feliciter usus

Auspiciis, cui tam praestans victoria cessit,

Tam clara, ut magnis certo sit digna, vel ipsis

Adscribenda diis ...