Gerolamo da Este carmina, 42

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


42. ad Antonium

Nec minus, Antoni, Musarum, gloria verax,

      Laudabit nomen nostra Camena tuum,

Qui quoque Gorgoneos hausisti fonte liquores

      Ire vel in trutinam, cum Cicerone potes.

5

Caesare sub magno flebat Maro tristia fata,

      Instantem tenui carmine pauperiem:

Tunc equitum Tuscus Maecenas Caesaris unus,

      Muneribus sacris mille talenta dedit.

Iam flavos possum canos monstrare capillos

10

      Exhaustamque cutem sanguine ruga tenet.

Iam ferus Aeacides solam Briseida curat,

      Phillirides levibus dat sua verba notis,

Occupat ipse situs libros nitidosque poetas,

      Tractantur celeri plectra sonora manu,

15

At, si forte suos cupiat reprehendere mores,

      Discipulis risus cauda iocosa dabit.

Sidera quot caelum, quot frondes sustinet arbos,

      Flava quot Hispani fulget harena Tagi,

Tot mala turbatam rapiunt incommoda mentem,

20

      Nec possum vitae certior ipse meae;

Nec tam maestus erat Siculis agitatus in undis

      Ob quem Penelope lusit amata Procos,

Nec tam sollicitus fuerat Iunonis ob iram

      Qui tenuit Phrygia sceptra latina manu.

25

Sed quid plura? Meum mitto, placidissime, carmen,

      Sum novus et fugiunt Bellorophontis aquae.

Post varios casus, post mille pericula rerum

      Magnanimo cestus arma reddoque Iovi.