Gerolamo da Este carmina, 41

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


41. ad Andream

Magnanime Andrea, nunc Vaccae gloria gentis,

      Qui genus antiquum nobilitate trahis,

Iustitia, pietate, fide, valuisse feruntur

      Aeacus, et praestans religione Numa:

5

Hos qui clara viros superas probitate rogamus

      Vt tuo sic niteat vertice magnus apex,

Nam te magnanimo venientem stemmate prolem,

      Excipiunt clarum saecula nostra iubar,

Paganusque parens gemino celebratus in axe,

10

      Cuius enim celsas incolit umbra domos

Pervigil ad mores fuerat clementia sacros

      Totus, et implacido remus et aura mari.

Vt quoque te virtus cunctas deducat in oras

      Famaque, percusso pectine verba dabo:

15

Pierides flexere viros, flexere puellas,

      Flexere et magnos carmina saepe deos.