Gerolamo da Este carmina, 36

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


36. ad Anthemium

Spicea sacratae Cereri cariosa vetustas

      Serta dabat, sacro thura minuta Iovi,

Nec faciles baccas spreuisti, oblata, Lyaee,

      Munera, contentus Daphneque Phoebus erat,

5

Atque haec, parva licet, sumebant fronte serena:

      Corda magis superis munere grata placent.

Suscipe versiculos Anthemi pignus amantis

      Quos tibi sincero pectore fudit amor:

Non ego ficta loquar variaque ambage tenebo

10

      Cum probitate fidem iustitiamque trahis.

Tam grave magnificumque vident exemplar honesti

      Vt Curium credant Fabriciumque loqui.

Nil nisi Maeonios cantus celebresque Camenas

      Thracis et altisoni scripta Maronis amas.

15

Cum nequeam tecum digno contendere dono,

      Suscipe et exiguo te patiare coli.