Gerolamo da Este carmina, 35

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


35. ad Hieronymum

Splendor in Adriacis titulis, Hieronyme, terris,

      Cuique recurvato pectine Musa sonat,

Exiit in mundo gestorum fama tuorum

      Et meritis propriis fidus in urbe micas,

5

Nam scis quid sit opus, qua sint ratione regendi

      Imperii fines, quem decet esse modum,

Blandaque Calliope, Phoebo comitante, moratur,

      Saepe tuis Laribus dum fora clausa tacent.

Laudibus es dignus Piliosque attingere canos

10

      Et caput exornet magna tyara tuum.