Gerolamo da Este carmina, 33

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


33. ad Nicolaum

O Nicolae, meos inter numerande sodales,

      Civis Atestinae gloria magna domus,

Frustra suis fortuna potens super intonat alis,

      Et celeri torquet spicula frustra manu,

5

Saevit inutiliter, taxos aconitaque mandit,

      Frustra suos clypeos ex adamante gerit,

Frustra rapitque manu gladium gravemque pharetram,

      Frustra tibi tenebras suppliciumque dabit:

Propterea quotiens saevas descendat in iras

10

      Suppliciter templis mystica sacra fero.