Gerolamo da Este carmina, 31

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


31. ad Iulium

O decus, o praesens geminorum gloria vatum,

      Qui solus regimen remigiumque tenes,

Forsitan haec scribam quaeris, Odrysia proles,

      Per nemora hirsutas rege sequente feras.

5

Si potes, ingenti fortunam pectore perfer,

      Hic fatalis erat ex adamante tenor.

Scilicet est serpens factus per crimina Cadmus,

      Est Priami coniunx crimine facta canis;

Crimine damnavit victorem Roma Camillum,

10

      Per crimen patria, Scipio magne, cares;

Sed neque debuerant in te tot spicula verti,

      Tu bonus et niveae simplicitatis eras.

O quantum nostri per flumina sanguinis isset

      Campaniam Helvetius si tetigisset humum!

15

Allia et exiguae feralia nomina Cannae

      Et Pompeianis arva notata malis

Inter Romanas clades obscura fuissent

      Civile externa gente iuvante nephas.

Dii bene quassatis rebus qui pace reducta

20

      Verterunt vulnus in caput omne suum.