Gerolamo da Este carmina, 25

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


25. ad Albertum Agrigentinum

Accipe, Pieridum cultor venerande mearum,

      Carmina: sint vatis haec monumenta tui.

Quantum, caelesti terram sol lumine lustrat,

      Clarior et laeto nuntiat ore diem,

5

Tantum tu superas veteres probitate poetas

      Et Senecae mores et pia sacra Numae.