Gerolamo da Este carmina, 20

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


20. ad Iacobum

Salve, magnanimum laudes transgresse parentum:

      Dii praestent Pilios, clare Iacobe, dies.

Te credo iustitia Torquatum vincere posse,

      Eloquio Catulos Attiliumque fide

5

Quem pia Cecropiae miratur turba Minervae,

      Quem Verona colit, quem sophos omnis amat;

Quae tibi sit virtus, si possem, prodere vellem,

      Sed parvo ingenio magna referre vetor.

Iliadem trabea, Fabium virtute, Solonem

10

      Iamque refers numeris consilioque Numam.