Gerolamo da Este carmina, 19

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


19. ad Marcum

Vt Maro Dardanidum compleret volta iubentis

      Caesaris altisono carmine fecit opus;

Vt tua dulcisonis deducam gesta Camenis

      Tu mihi Maecenas alter habendus eris.

5

Inter Atestinos celebris tua fama pererrat

      Teque beat celsa conditione virum;

Tu splendor, tu gentis honos, tu fidus et aequus,

      Hinc etiam toto magnus in orbe decor.

Cum tibi tam claras divina potentia dotes

10

      Annuerit larga praestiteritque manu,

Non in Erytraea quicquid nascatur in unda

      Mitto, sed inculta carmina, Marce, tibi.