14. ad Bernardinum
Bernardine, decus clara virtute parentum
Quae nitet aeterno non moritura die,
Si mea Musa sacros optaret ludere mores
Maximus in nostro pectore versat amor,
5
Tu patriaeque pater, spacioso lumine fulgens,
Quem levat in summos maxima fama polos,
Bonmartinorum populo gratissimo omni,
Moribus insignis nec pietate minus,
Qui tantum doctis, tantumque patescis honestis,
10
Et foves Aonios Palladiosque viros:
Nam te doctiloquo ferventius ore saluto
Artibus et vera simplicitate virum.
Vnde mihi crevit praeceps audacia Musae
Annectam verbis carmina digna meis.
15
Causa fuit probitas et rerum gratia velox
Quae vicit sapidi dulcia mella favi.
Qualiacumque tamen laeto tu suscipe vultu,
Et mentem servi respice, quaeso, tui.