Gerolamo da Este carmina, 8

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


8. in divum Marcum tetrasticon

Per te, Marce, leo fidei defensor honosque,

      Protecta est Latii patria tota soli.

Quas tibi pro tanto dabo dignas munere laudes?

      Cantabo toto nomen in orbe tuum.