Gerolamo da Este carmina, 3

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


3. de laudibus oppidi Atestini.
ad lombardum de Lombardis artium doctorem
ac civem Atestinum presbyter Hieronymus Atestinus

Da da, Phoebe, lyram cultis, placidissime, nervis

      Atque fer in teneros numina digna pedes.

Mons Cereris properet coeuntibus undique Musis,

      Viniferis ornans frondea tecta comis.

5

Nayades et Driades ducat fontana sorores

      Pugia, quae leni murmure lenta fluit.

Herculeus sacros iungat dulcedine faunos

      Et levet excelsum saxea ripa caput.

Lucius et paribus curis vestigia solvat

10

      Cum lux sydereas occulit alma faces.

Cynthius ipse suas tollat cacumine laudes,

      Mons ubi prospectu metior astra meo.

Zemula et huc rigidas deducat collibus ornos,

      Saepe ubinam profugae concubuere ferae.

15

Mons Veneris properet, templo decoratus amoeno,

      Qui locus Augusti Caesaris ante fuit.

Mons Muralis adsit, famae pars maxima nostrae,

      Cui satis elato vertice regnat apex;

Et Bavo, cui castrum viridis tegit arbutus umbra,

20

      Blanda repercussa vox ubi valle sonat;

Et mons Iustinae digno celebrandus honore,

      Qui celebrat nymphas aure bibente melos;

Et Salarola, nimis templo veneranda vetusto,

      Frondiferos vultus ore micante gerat.

25

Quercule, mellitas cui pandis vinitor uvas,

      Ne pigeatque simul tecta subire domus,

Vt valeam laudes tenui memorare coturno

      Vrbis Atestinae, nomen adepta ducis.

Illic pampineo vestiti palmite colles,

30

      Planicies, tenui flumina pressa vado,

Illic arva, ferae, volucres, pecuaria bobus.

      Sunt iuga, sunt valles, mollia stagna, lacus.

Illic sancta domus Teclae celebranda per orbem,

      Navigium, merces, fertile grames agri.

35

Illic pomorum passim plantaria surgunt

      Flexaque supinis fluctuat herba comis;

Hic tener aestivas defendit pampinus umbras,

      Aura levis semper pendula mala quatit,

Delphica laetatur laurus, laetatur oliva;

40

      Nascitur et miro fragrat odore crocus.

Si petis, hic claros praestanti corpore patres

      Caesareos, Fabios, terra benigna dabit;

Si petis, hic iuvenes sociali foedere iunctos

      Et cum virginibus, turba pudica, nurus;

45

Aut quos nobilitat virtus aut gloria famae

      Hic habes ut dicas quicquid in orbe fuit.

Fercula si poscis pingui comitata macello,

      Ficus moltiplices, armeniaca, nuces,

Punica mala piris, hortensia gramina bulbis,

50

      A Veteri Porta vota secunda feres.

Si petis asparagos, cererem, cum matribus ova,

      Vvas multimodas, persica, pruna, simul,

Si petis, hic teneros in missa cucurbita caules;

      Mespila, iuglandes, Phillis amica dabit.

55

Haec cerasa (at quidam dixere cerasia) servat

      Dulcia, sic acida luxuriare vides.

Lumina credisses sidus caeleste Diones

      Quandoque detexit lactea colla comis.

En erit illa dies omni memorabilis aevo,

60

      Quam celebret numeris nostra Thalia suis.

En erit illa dies natali carior ipso,

      Candida quam nobis gemma lapisve notet,

Cumque in Atestinas redeam Hieronymus oras

      Vnde mihi patrium glorior esse solum.

65

Mille redux blande tune Phillidis oscula carpam,

      Et totidem sociis subripuisse velim,

Quodque in Italia totoque beatior orbe

      Nullave sit patria carior ora mea.