Gerolamo da Este carmina, 2

Reference basis text: R. Romanato, 1984

Editing of the digital edition: F. Boschetti


2. carmen in laudem senatus Venetiarum

O Deus omnipotens, o mundi rector et alti,

      Qui genus humanum sub ditione foves:

Nulla magistratus calamo facunda latino

      Vox posset celebres connumerare suos,

5

Curia quos Venetum praebet, veneranda potestas,

      Neptuni et terrae regna superba tenens.

Cuncta sub imperio patrum, felicia praestant

      Oppida et in somnis absque pavore manent:

Ille etenim magnus celsi dominator Olympi,

10

      O Veneti patres, praestet honoris opus.