Testo base di riferimento: A. Cinquini, 1907

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


4.

O Vrbini decus, o splendida gloria

Regni, Castaliis dux pater et viris,

Non credas animum vivere, supplico,

Torpentem mihi: iam nulla diu legis

5

Nostris edita quod carmina fontibus,

Non vatem leviter sic tua numina

Tangunt quae Clarii sunt tibi numinis

Instar, non adeo vel ducis immemor

Ducit nostra suos Calliope dies,

10

Feltrani generis delitiae sui.

Nam nec nos elegis ludimus amplius,

Nec versu tenero mascula scribere

Regum gesta decet: maius opus quoque

Aetas nostra petit; et magis ubere

15

Vena iam historiae firmata spargimus

Longa et per titulos vela damus tuos.

Hic curas animum magna vel ocia

Ponam quae facies, Dux placidissime.